|  |



IX, . 42

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

42. (1) , 144, . (2) , [306 .] , 145.

(3) , , , . (4) , , , , , .

(5) . , . , , , .

(6) 146 . : . , . , .451 , . (7) , , . , , . (8) , 147. , 148, . (9) , , , , , (10) ( ) . (11) . , , , , .

42. Fabius, alienae sortis victor belli, in suam provinciam exercitum reduxit. [2] Itaque ei ob res tam feliciter gestas, sicut priore anno populus continuaverat consulatum, ita senatus in insequentem annum, quo Ap. Claudius L. Volumnius consules fuerunt, prorogavit maxime Appio adversante imperium.

[3] Appium censorem petisse consulatum comitiaque eius ab L. Furio tribuno plebis interpellata, donec se censura abdicarit, in quibusdam annalibus invenio. [4] Creatus consul, cum collegae novum bellum, Sallentini hostes decernerentur, Romae mansit ut urbanis artibus opes augeret quando belli decus penes alios esset.

[5] Volumnium provinciae haud paenituit. Multa secunda proelia fecit, aliquot urbes hostium vi cepit. Praedae erat largitor et benignitatem per se gratam comitate adiuvabat militemque his artibus fecerat et periculi et laboris avidum.

[6] Q. Fabius pro consule ad urbem Allifas cum Samnitium exercitu signis conlatis confligit. Minime ambigua res fuit; fusi hostes atque in castra compulsi. Nec castra forent retenta, ni exiguum superfuisset diei; ante noctem tamen sunt circumsessa et nocte custodita ne quis elabi posset. [7] Postero die vixdum luce certa deditio fieri coepta et pacti qui Samnitium forent ut cum singulis vestimentis emitterentur; ii omnes sub iugum missi. [8] Sociis Samnitium nihil cautum; ad septem milia sub corona veniere. Qui se civem Hernicum dixerat seorsus in custodia habitus. [9] Eos omnes Fabius Romam ad senatum misit; et cum quaesitum esset dilectu an voluntarii pro Samnitibus adversus Romanos bellassent per Latinos populos custodiendi dantur, [10] iussique eam integram rem novi consules P. Cornelius Arvina Q. Marcius Tremulus hi enim iam creati erant ad senatum referre. [11] Id aegre passi Hernici; concilium populorum omnium habentibus Anagninis in circo quem Maritimum vocant praeter Aletrinatem Ferentinatemque et Verulanum omnes Hernici nominis populo Romano bellum indixerunt.


  • 144.: IX, 41, 2. .
  • 145, (IX, 30, 1 .) , .
  • 146  , .
  • 147. . ( ).
  • 148 358 . . . (.: VII, 15, 9) .
  • 1260010220 1327002003 1327002004 1364000943 1364000944 1364000945