|  |



IX, . 40

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.

40. (1) [308 .]   , , . (2) : ,   ; : , , , , , , . (3) ,   ; . ,   . ,   , . ,   . (4) , , , ; (5) , , , : , ; (6)   , ,   , .

(7) , . , . (8) , , . (9) , :   , , .448 . , , 135, , , . (10) , : ? , ?! (11) , ,   . (12) ,   136  , , . (13) , , , , , . (14) , , , , .

(15) , , . (16) , . , , , 137. (17) ; , , , , 138.

(18) , 139. (19)   , ,  , . (20) , , , , , . (21) , , , , .

40. Pari subinde periculo gloriaeque eventu bellum in Samnitibus erat, qui praeter ceteros belli apparatus, ut acies sua fulgeret novis armorum insignibus fecerunt. [2] Duo exercitus erant; scuta alterius auro, alterius argento caelaverunt; forma erat scuti: summum latius, qua pectus atque umeri teguntur, fastigio aequali; ad imum cuneatior mobilitatis causa. [3] Spongia pectori tegumentum et sinistrum crus ocrea tectum; galeae cristatae, quae speciem magnitudini corporum adderent. Tunicae auratis militibus versicolores, argentatis linteae candidae. His vaginae argenteae, baltea argentea: auratae vaginae, aurea baltea illis erant, et equorum inaurata tapeta. His dextrum cornu datum; illi in sinistro consistunt. [4] Notus iam Romanis apparatus insignium armorum fuerat doctique a ducibus erant horridum militem esse debere, non caelatum auro et argento sed ferro et animis fretum: [5] quippe illa praedam verius quam arma esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et volnera. [6] Virtutem esse militis decus et omnia illa victoriam sequi et ditem hostem quamvis pauperis victoris praemium esse.

[7] His Cursor vocibus instinctos milites in proelium ducit. Dextro ipse cornu consistit, sinistro praefecit magistrum equitum. [8] Simul est concursum, ingens fuit cum hoste certamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum ab utra parte victoria inciperet. [9] Prior forte Iunius commovit hostem, laevo dextrum cornu, sacratos more Samnitium milites eoque candida veste et paribus candore armis insignes; eos se Orco mactare Iunius dictitans cum intulisset signa turbavit ordines et haud dubie impulit aciem. [10] Quod ubi sensit dictator, Ab laevone cornu victoria incipiet inquit, et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, non partem maximam victoriae trahet? [11] Concitat milites; nec peditum virtuti equites aut legatorum studia ducibus cedunt. [12] M. Valerius a dextro, P. Decius ab laevo cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos evehuntur adhortatique eos ut partem secum capesserent decoris in transversa latera hostium incurrunt. [13] Is novus additus terror cum ex parte utraque circumvasisset aciem et ad terrorem hostium legiones Romanae redintegrato clamore intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus coepta. [14] Iam strage hominum armorumque insignium campi repleri. Ac primo pavidos Samnites castra sua accepere, deinde ne ea quidem retenta; captis direptisque ante noctem iniectus ignis.

[15] Dictator ex senatus consulto triumphavit, cuius triumpho longe maximam speciem captiva arma praebuere. [16] Tantum magnificentiae visum in iis, ut aurata scuta dominis argentariarum ad forum ornandum dividerentur. Inde natum initium dicitur fori ornandi ab aedilibus cum tensae ducerentur. [17] Et Romani quidem ad honorem deum insignibus armis hostium usi sunt: Campani ab superbia et odio Samnitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt Samnitiumque nomine compellarunt.

[18] Eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad Perusiam, quae et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia nec difficili victoria dimicat. [19] Ipsum oppidum nam ad moenia victor accessit cepisset, ni legati dedentes urbem exissent. [20] Praesidio Perusiae imposito, legationibus Etruriae amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis consul praestantiore etiam quam dictator victoria triumphans urbem est invectus; [21] quin etiam devictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et M. Valerium, est versum; quos populus proximis comitiis ingenti consensu consulem alterum, alterum praetorem declaravit.


  • 135  . .
  • 136.: . 115  . II.
  • 137 (.: . 112  . V).
  • 138 ( ). , . 265 . . .  .
  • 139.: IX, 37, 1112.
  • 1327008035 1345970035 1260010218 1364000941 1364000942 1364000943