|  |



IX, . 45

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.

45. (1) [304 .] , , . (2) : , , ; , , . (3) , , ; , , , , . (4) , , 156 - .

(5)   , , , 157, . , 158, (6) . , (7) , , , , , : , , (8) , , . , . (9) .

(10) . , , , , . (11) , ,   , , , .455 , . (12) , , , (13) , , .

(14) , , , . (15) , , , . (16) , . , , , . (17) , , , , . (18) . , , , . , , .

45. P. Sulpicio Saverrione P. Sempronio Sopho consulibus Samnites, seu finem seu dilationem belli quaerentes, legatos de pace Romam misere. [2] Quibus suppliciter agentibus responsum est, nisi saepe bellum parantes pacem petissent Samnites, oratione ultro citro habita de pace transigi potuisse; nunc, quando verba vana ad id locorum fuerint, rebus standum esse. [3] P. Sempronium consulem cum exercitu brevi in Samnio fore; eum, ad bellum pacemne inclinent animi, falli non posse; comperta omnia senatui relaturum; decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur. [4] Eo anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne praebito commeatu peragrasset, foedus antiquum Samnitibus redditum.

[5] Ad Aequos inde, veteres hostes, ceterum per multos annos sub specie infidae pacis quietos, versa arma Romana, quod incolumi Hernico nomine missitaverant simul cum iis Samniti auxilia [6] et post Hernicos subactos universa prope gens sine dissimulatione consilii publici ad hostes desciverat; et postquam icto Romae cum Samnitibus foedere fetiales venerant res repetitum, [7] temptationem aiebant esse ut terrore incusso belli Romanos se fieri paterentur; quod quanto opere optandum foret Hernicos docuisse, cum quibus licuerit suas leges Romanae civitati praeoptaverint: [8] quibus legendi quid mallent copia non fuerit pro poena necessariam civitatem fore. Ob haec volgo in conciliis iactata populus Romanus bellum fieri Aequis iussit; [9] consulesque ambo ad novum profecti bellum quattuor milia a castris hostium consederunt.

[10] Aequorum exercitus, ut qui suo nomine permultos annos imbelles egissent, tumultuario similis, sine ducibus certis, sine imperio, trepidare. [11] Alii exeundum in aciem, alii castra tuenda censent; movet plerosque vastatio futura agrorum ac deinceps cum levibus praesidiis urbium relictarum excidia. [12] Itaque postquam inter multas sententias una, quae omissa cura communium ad respectum suarum quemque rerum vertit, est audita, [13] ut prima vigilia diversi e castris ad deportanda omnia tuendasque moenibus urbes abirent, cuncti eam sententiam ingenti adsensu accepere. [14] Palatis hostibus per agros prima luce Romani signis prolatis in acie consistunt, et ubi nemo obvius ibat, pleno gradu ad castra hostium tendunt. [15] Ceterum postquam ibi neque stationes pro portis nec quemquam in vallo nec fremitum consuetum castrorum animadverterunt, insolito silentio moti metu insidiarum subsistunt. [16] Transgressi deinde vallum cum deserta omnia invenissent, pergunt hostem vestigiis sequi. Sed vestigia in omnes aeque ferentia partes, ut in dilapsis passim, primo errorem faciebant; [17] post per exploratores compertis hostium consiliis ad singulas urbes circumferendo bello unum et triginta oppida intra dies quinquaginta, omnia oppugnando, ceperunt, quorum pleraque diruta atque incensa, nomenque Aequorum prope ad internecionem deletum. [18] De Aequis triumphatum; exemploque eorum clades fuit, ut Marrucini Marsi Paeligni Frentani mitterent Romam oratores pacis petendae amicitiaeque. His populis foedus petentibus datum.


  • 156, 353 . (.: . 115  . VIII).
  • 157 388 . . . .: VI, 4, 8.
  • 158.: IX, 42, 8, ( , , ).
  • 1327002006 1327002024 1327002025 1364000946 1364001000 1364001001