|  |



IX, . 44

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.

44. (1) [305 .] , . (2) , , . (3) . 154 , , , , . (4) , , , .

(5) , (6) , : , . . (7) , . (8) , , , , , . . (9) , , ,   ,  , , , (10) , , (11) , . , , , . (12) , - , . , . (13) , , ; , .454 . (14) , , .

(15) , , , , , . (16) , ; 155.

44. Dictatorem idem annus habuit P. Cornelium Scipionem cum magistro equitum P. Decio Mure. [2] Ab his, propter quae creati erant, comitia consularia habita, quia neuter consulum potuerat bello abesse. [3] Creati consules L. Postumius Ti. Minucius. Hos consules Piso Q. Fabio et P. Decio suggerit biennio exempto quo Claudium Volumniumque et Cornelium cum Marcio consules factos tradidimus. [4] Memoriane fugerit in annalibus digerendis, an consulto binos consules, falsos ratus, transcenderit, incertum est.

[5] Eodem anno in campum Stellatem agri Campani Samnitium incursiones factae. [6] Itaque ambo consules in Samnium missi cum diversas regiones, Tifernum Postumius Bovianum Minucius petisset, Postumi prius ductu ad Tifernum pugnatum. [7] Alii haud dubie Samnites victos ac viginti milia hominum capta tradunt, [8] alii Marte aequo discessum et Postumium metum simulantem nocturno itinere clam in montes copias abduxisse, hostes secutos duo milia inde locis munitis et ipsos consedisse. [9] Consul ut stativa tuta copiosaque et ita erant petisse videretur, postquam et munimentis castra firmavit et omni apparatu rerum utilium instruxit, [10] relicto firmo praesidio de vigilia tertia, qua duci proxime potest, expeditas legiones ad collegam, et ipsum adversus alios sedentem, ducit. [11] Ibi auctore Postumio Minucius cum hostibus signa confert, et, cum anceps proelium in multum diei processisset, tum Postumius integris legionibus defessam iam aciem hostium improviso invadit. [12] Itaque cum lassitudo ac volnera fugam quoque praepedissent, occidione occisi hostes, signa unum et viginti capta atque inde ad castra Postumi perrectum. [13] Ibi duo victores exercitus perculsum iam fama hostem adorti fundunt fugantque; signa militaria sex et viginti capta et imperator Samnitium Statius Gellius multique alii mortales et castra utraque capta. [14] Et Bovianum urbs postero die coepta oppugnari brevi capitur, magnaque gloria rerum gestarum consules triumpharunt. [15] Minucium consulem, cum volnere gravi relatum in castra, mortuum quidam auctores sunt, et M. Fulvium in locum eius consulem suffectum, et ab eo, cum ad exercitum Minuci missus esset, Bovianum captum.

[16] Eo anno Sora Arpinum Cesennia recepta ab Samnitibus. Herculis magnum simulacrum in Capitolio positum dedicatumque.


  • 154 (II . . .).
  • 155.: IX, 29, 9. , , .
  • 1260010205 1327002026 1327002055 1364000945 1364000946 1364001000