|  |



IX, . 46

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

46. (1) , . , . (2) . , , , ; 159. (3) , , ,   160,   , . (4) , , . (5) 161, , 162, , . (6) , 163, , , , , . (7) .456 , 164.

(8) , . , , .

(9) - , , . . (10) , , , ; (11) , , , , , 165. (12) , . (13) : , , ,   . (14) , , , , , , , , . (15) , 166, . , , 167.

46. Eodem anno Cn. Flavius Cn. filius scriba, patre libertino humili fortuna ortus, ceterum callidus vir et facundus, aedilis curulis fuit. [2] Invenio in quibusdam annalibus, cum appareret aedilibus fierique se pro tribu aedilem videret neque accipi nomen quia scriptum faceret, tabulam posuisse et iurasse se scriptum non facturum; [3] quem aliquanto ante desisse scriptum facere arguit Macer Licinius tribunatu ante gesto triumviratibusque, nocturno altero, altero coloniae deducendae. [4] Ceterum, id quod haud discrepat, contumacia adversus contemnentes humilitatem suam nobiles certavit; [5] civile ius, repositum in penetralibus pontificum, evolgavit fastosque circa forum in albo proposuit, ut quando lege agi posset sciretur; [6] aedem Concordiae in area Volcani summa invidia nobilium dedicavit; coactusque consensu populi Cornelius Barbatus pontifex maximus verba praeire, cum more maiorum negaret nisi consulem aut imperatorem posse templum dedicare. [7] Itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est ne quis templum aramve iniussu senatus aut tribunorum plebei partis maioris dedicaret. [8] Haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus superbiam nobilium plebeiae libertatis, referam. [9] Ad collegam aegrum visendi causa Flavius cum venisset consensuque nobilium adulescentium, qui ibi adsidebant, adsurrectum ei non esset, curulem adferri sellam eo iussit ac de sede honoris sui anxios invidia inimicos spectavit. [10] Ceterum Flavium dixerat aedilem forensis factio, Ap. Claudi censura vires nacta, qui senatum primus libertinorum filiis lectis inquinaverat, [11] et posteaquam eam lectionem nemo ratam habuit nec in curia adeptus erat quas petierat opes, urbanis humilibus per omnes tribus divisis forum et campum corrupit. [12] Tantumque Flavi comitia indignitatis habuerunt ut plerique nobilium anulos aureos et phaleras deponerent. [13] Ex eo tempore in duas partes discessit civitas: aliud integer populus, fautor et cultor bonorum, [14] aliud forensis factio tendebat, donec Q. Fabius et P. Decius censores facti, et Fabius simul concordiae causa, simul ne humillimorum in manu comitia essent, omnem forensem turbam excretam in quattuor tribus coniecit urbanasque eas appellavit. [15] Adeoque eam rem acceptam gratis animis ferunt ut Maximi cognomen, quod tot victoriis non pepererat, hac ordinum temperatione pareret. Ab eodem institutum dicitur ut equites idibus Quinctilibus transveherentur.


  • 159 , , . (VII, 9) ( , , ).
  • 160 (. ) , ( , ), .
  • 161.: . , I, 186: , , , .
  • 162.: . 9  . IV.
  • 163 .
  • 164 () . : . , XXIII, 17. (42) ( 367 . . .). 304 . .
  • 165. . , , , .
  • 166- Maximus ( : ).
  • 167 , (.: . 52  . II) (.: II, 1920). . .
  • 1260010218 1260010311 1327002004 1364001000 1364001001 1364001002