|  |



X, . 17

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

17. (1) , . , , : (2) ? ? , , . (3) .472 , ; , , , . (4) , , , . , , : (5) ? ? , , , , . (6) , , , , . : , , .

(7) , . : , ; , , . (8) ; , (9) , . . (10) , , , : , ; , , .

(11) , ; , , ,   . (12)   , , , .

17. Haec eos in Etruria iactantes molientesque bellum domi Romanum urebat. Nam P. Decius, ubi comperit per exploratores profectum Samnitium exercitum, [2] advocato consilio Quid per agros inquit vagamur vicatim circumferentes bellum? Quin urbes et moenia adgredimur? Nullus iam exercitus Samnio praesidet; [3] cessere finibus ac sibimet ipsi exsilium conscivere. Adprobantibus cunctis ad Murgantiam, validam urbem, oppugnandam ducit, tantusque ardor militum fuit et caritate ducis et spe maioris quam ex agrestibus populationibus praedae ut uno die vi atque armis urbem caperent. [4] Ibi duo milia Samnitium et centum pugnantes circumventi captique, et alia praeda ingens capta est. Quae ne impedimentis gravibus agmen oneraret, convocari milites Decius iubet. [5] Hacine inquit victoria sola aut hac praeda contenti estis futuri? Voltis vos pro virtute spes gerere? Omnes Samnitium urbes fortunaeque in urbibus relictae vestrae sunt, quando legiones eorum tot proeliis fusas postremo finibus expulistis. [6] Vendite ista et inlicite lucro mercatorem ut sequatur agmen; ego subinde suggeram quae vendatis. Ad Romuleam urbem hinc eamus, ubi vos labor haud maior, praeda maior manet.

[7] Divendita praeda ultro adhortantes imperatorem ad Romuleam pergunt. Ibi quoque sine opere, sine tormentis, simul admota sunt signa, nulla vi deterriti a muris, qua cuique proximum fuit, scalis raptim admotis in moenia evasere. [8] Captum oppidum ac direptum est; ad duo milia et trecenti occisi et sex milia hominum capta, [9] et miles ingenti praeda potitus, quam vendere, sicut priorem, coactus; Ferentinum inde, quamquam nihil quietis dabatur, tamen summa alacritate ductus est. [10] Ceterum ibi plus laboris ac periculi fuit: et defensa summa vi moenia sunt, et locus erat munimento naturaque tutus; sed evicit omnia adsuetus praedae miles. Ad tria milia hostium circa muros caesa; praeda militis fuit.

[11] Huius oppugnatarum urbium decoris pars maior in quibusdam annalibus ad Maximum trahitur: Murgantiam ab Decio, a Fabio Ferentinum Romuleamque oppugnatas tradunt. [12] Sunt qui novorum consulum hanc gloriam faciant, quidam non amborum sed alterius, L. Volumni: ei Samnium provinciam evenisse.

1260010109 1260010112 1260010118 1364001018 1364001019 1364001020