|  |



X, . 19

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.

19. (1) , . , ; (2)     , ; , ́ , .474 : (3) , . , ; (4)   ; , . (5) . , , . (6) , : (7) , , , , , , , , , . (8) ,  ,  ,   ! , , , ,  . (9) ,   , , , . (10) , . (11) , : , : , ? (12) , . . . (13) , , , , , , ; , , , .

(14) ; , , ; (15) , . , , , , (16) : , , , . (17) , , , : 71, .475 , 72. (18) , , ,   . , . (19) , , , . (20) , , . . , . (21) , , , , . (22) ; . , .

19. Digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu circumsistunt. Pars imperatorem suum orare, ne collegae auxilium, quod acciendum ultro fuerit, sua sponte oblatum sperneretur; [2] plures abeunti Volumnio obsistere; obtestari ne pravo cum collega certamine rem publicam prodat: si qua clades incidisset, desertori magis quam deserto noxae fore; [3] eo rem adductam ut omne rei bene aut secus gestae in Etruria decus dedecusque ad L. Volumnium sit delegatum; neminem quaesiturum quae verba Appi sed quae fortuna exercitus fuerit; [4] dimitti ab Appio eum sed a re publica et ab exercitu retineri; experiretur modo voluntatem militum.

[5] Haec monendo obtestandoque prope restitantes consules in contionem pertraxerunt. Ibi orationes longiores habitae in eandem ferme sententiam in quam inter paucos certatum verbis fuerat. [6] Et cum Volumnius, causa superior, ne infacundus quidem adversus eximiam eloquentiam collegae visus esset, [7] cavillansque Appius sibi acceptum referre diceret debere, quod ex muto atque elingui facundum etiam consulem haberent; priore consulatu, primis utique mensibus, hiscere eum nequisse, nunc iam populares orationes serere, [8] Quam mallem inquit Volumnius, tu a me strenue facere quam ego abs te scite loqui didicissem. Postremo condicionem ferre quae decretura sit non orator neque enim id desiderare rem publicam sed imperator uter sit melior. [9] Etruriam et Samnium provincias esse; utram mallet eligeret; suo exercitu se vel in Etruria vel in Samnio rem gesturum.

[10] Tum militum clamor ortus ut simul ambo bellum Etruscum susciperent. [11] Quo animadverso consensu Volumnius Quoniam in collegae voluntate interpretanda inquit erravi, non committam ut quid vos velitis obscurum sit: manere an abire me velitis clamore significate. [12] Tum vero tantus est clamor exortus ut hostes e castris exciret. Armis arreptis in aciem descendunt. Et Volumnius signa canere ac vexilla efferri castris iussit; [13] Appium addubitasse ferunt, cernentem seu pugnante seu quieto se fore collegae victoriam; deinde veritum ne suae quoque legiones Volumnium sequerentur, et ipsum flagitantibus suis signum dedisse.

[14] Ab neutra parte satis commode instructi fuerunt; nam et Samnitium dux Gellius Egnatius pabulatum cum cohortibus paucis ierat suoque impetu magis milites quam cuiusquam ductu aut imperio pugnam capessebant et Romani exercitus nec pariter ambo ducti nec satis temporis ad instruendum fuit. [15] Prius concurrit Volumnius quam Appius ad hostem perveniret; [16] itaque fronte inaequali concursum est; et velut sorte quadam mutante adsuetos inter se hostes Etrusci Volumnio, Samnites parumper cunctati, quia dux aberat, Appio occurrere. [17] Dicitur Appius in medio pugnae discrimine, ita ut inter prima signa manibus ad caelum sublatis conspiceretur, ita precatus esse: Bellona, si hodie nobis victoriam duis, ast ego tibi templum voveo. [18] Haec precatus, velut instigante dea, et ipse collegae et exercitus virtutem aequavit ducis. Iam et duces imperatoria opera exsequuntur, et milites ne ab altera parte prius victoria incipiat adnituntur. [19] Ergo fundunt fugantque hostes, maiorem molem haud facile sustinentes quam cum qua manus conserere adsueti fuerant. [20] Urgendo cedentes insequendoque effusos compulere ad castra. Ibi interventu Gelli cohortiumque Sabellarum paulisper recruduit pugna. Iis quoque mox fusis iam a victoribus castra oppugnabantur; [21] et cum Volumnius ipse portae signa inferret, Appius Bellonam victricem identidem celebrans accenderet militum animos, per vallum, per fossas inruperunt. [22] Castra capta direptaque; praeda ingens parta et militi concessa est. Septem milia octingenti hostium occisi, duo milia et centum viginti capti.


  • 71.: . 29  . VIII.
  • 72 . ( ). , , ( ).   ( ) (.: . 104  . I). . : . , VI, 199208.
  • 1327002060 1327002061 1327002062 1364001020 1364001021 1364001022