|  |



X, . 16

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8

16. (1) 67. (2) , , , . (3) , , , , . (4) , , : , ; (5) , ; , , , . (6) : , , ;   , ,  , , . (7) 68 , , , . (8) , .

16. Comitiis perfectis veteres consules iussi bellum in Samnio gerere prorogato in sex menses imperio. [2] Itaque insequenti quoque anno L. Volumnio Ap. Claudio consulibus P. Decius, qui consul in Samnio relictus a collega fuerat, proconsul idem populari non destitit agros, donec Samnitium exercitum nusquam se proelio committentem postremo expulit finibus.

[3] Etruriam pulsi petierunt, et quod legationibus nequiquam saepe temptaverant, id se tanto agmine armatorum mixtis terrore precibus acturos efficacius rati, postulaverunt principum Etruriae concilium. [4] Quo coacto per quot annos pro libertate dimicent cum Romanis exponunt: omnia expertos esse si suismet ipsorum viribus tolerare tantam molem belli possent; [5] temptasse etiam haud magni momenti finitimarum gentium auxilia. Petisse pacem a populo Romano, cum bellum tolerare non possent; rebellasse, quod pax servientibus gravior quam liberis bellum esset. [6] Unam sibi spem reliquam in Etruscis restare; scire gentem Italiae opulentissimam armis, viris, pecunia esse; habere accolas Gallos, inter ferrum et arma natos, feroces cum suopte ingenio tum adversus Romanum populum, quem captum a se auroque redemptum, haud vana iactantes, memorent; [7] nihil abesse, si sit animus Etruscis qui Porsinnae quondam maioribusque eorum fuerit, quin Romanos omni agro cis Tiberim pulsos dimicare pro salute sua non de intolerando Italiae regno cogant. [8] Samnitem illis exercitum paratum, instructum armis, stipendio venisse, et confestim secuturos, vel si ad ipsam Romanam urbem oppugnandam ducant.


  • 67 . (., : IX, 42, 26)  .
  • 68.: II, 915.
  • 1260010112 1260010119 1327002005 1364001017 1364001018 1364001019