|  |



X, . 28

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.

28. (1) , , , , -. (2) .484 , , : (3) , ; , - , (4) , , : , . (5) , , . (6) , , , . , (7) , , : , , , , . (8) , , : (9) , , , . (10) , : , . (11) , , , , , , .

(12) , , , , ? . , , , (13) , , : ? . ! (14) (, , ) , , , . (15) , , 97, , (16) , , 99, (17) , , . .485 (18) , , , , , .

28. Ceterum quamquam communis adhuc Mars belli erat necdum discrimen Fortuna fecerat qua datura vires esset, haudquaquam similis pugna in dextro laevoque cornu erat. [2] Romani apud Fabium arcebant magis quam inferebant pugnam extrahebaturque in quam maxime serum diei certamen, [3] quia ita persuasum erat duci, et Samnites et Gallos primo impetu feroces esse, quos sustinere satis sit; longiore certamine sensim residere Samnitium animos, [4] Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laboris atque aestus fluere primaque eorum proelia plus quam virorum, postrema minus quam feminarum esse. [5] In id tempus igitur quo vinci solebat hostis, quam integerrimas vires militi servabat. [6] Ferocior Decius et aetate et vigore animi quantumcumque virium habuit certamine primo effudit. Et quia lentior videbatur pedestris pugna, [7] equitatum in pugnam concitat et ipse fortissimae iuvenum turmae immixtus orat proceres iuventutis in hostem ut secum impetum faciant: duplicem illorum gloriam fore si ab laevo cornu et ab equite victoria incipiat. [8] Bis avertere Gallicum equitatum; iterum longius evectos et iam inter media peditum agmina proelium cientes novum pugnae conterruit genus: [9] essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu equorum rotarumque advenit et insolitos eius tumultus Romanorum conterruit equos. [10] Ita victorem equitatum velut lymphaticus pavor dissipat; sternit inde ruentes equos virosque improvida fuga. [11] Turbata hinc etiam signa legionum multique impetu equorum ac vehiculorum raptorum per agmen obtriti antesignani; et insecuta, simul territos hostes vidit, Gallica acies nullum spatium respirandi recipiendique se dedit.

[12] Vociferari Decius, quo fugerent quamve in fuga spem haberent; obsistere cedentibus ac revocare fusos; deinde, ut nulla vi perculsos sustinere poterat, patrem P. Decium nomine compellans [13] Quid ultra moror inquit familiare fatum? Datum hoc nostro generi est ut luendis periculis publicis piacula simus. Iam ego mecum hostium legiones mactandas Telluri ac dis Manibus dabo.

[14] Haec locutus M. Livium pontificem, quem descendens in aciem digredi vetuerat ab se, praeire iussit verba quibus se legionesque hostium pro exercitu populi Romani Quiritium devoveret. [15] Devotus inde eadem precatione eodemque habitu quo pater P. Decius ad Veserim bello Latino se iusserat devoveri, [16] cum secundum sollemnes precationes adiecisset prae se agere sese formidinem ac fugam caedemque ac cruorem, caelestium inferorum iras, [17] contacturum funebribus diris signa tela arma hostium, locumque eundem suae pestis ac Gallorum ac Samnitium fore, [18] haec exsecratus in se hostesque, qua confertissimam cernebat Gallorum aciem concitat equum inferensque se ipse infestis telis est interfectus.


  • 97(9798) .: VIII, 9.
  • 99 ( ) .
  • 1260010223 1260010234 1260010302 1364001029 1364001030 1364001031