|  |



X, . 30

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

30. (1) , , (2) . (3) , , .

(4) , , . (5) : , , , , , , , , . (6) , -   . (7) ; , , , .

(8) , , , . (9) 104   , , , , , . (10) .487 , , .

30. Et in Etruria per eosdem dies ab Cn. Fulvio propraetore res ex sententia gesta et praeter ingentem inlatam populationibus agrorum hosti cladem pugnatum etiam egregie est [2] Perusinorumque et Clusinorum caesa amplius milia tria et signa militaria ad viginti capta. [3] Samnitium agmen cum per Paelignum agrum fugeret, circumventum a Paelignis est; ex milibus quinque ad mille caesi.

[4] Magna eius diei quo in Sentinati agro bellatum fama est, etiam vero stanti; [5] sed superiecere quidam augendo fidem, qui in hostium exercitu peditum sexiens centena milia, equitum sex et quadraginta milia, mille carpentorum scripsere fuisse, scilicet cum Umbris Tuscisque, quos et ipsos pugnae adfuisse; [6] et ut Romanorum quoque augerent copias, L. Volumnium pro consule ducem consulibus exercitumque eius legionibus consulum adiciunt. [7] In pluribus annalibus duorum ea consulum propria victoria est, Volumnius in Samnio interim res gerit Samnitiumque exercitum in Tifernum montem compulsum, non deterritus iniquitate loci, fundit fugatque.

[8] Q. Fabius, Deciano exercitu relicto in Etruriae praesidio, suis legionibus deductis ad urbem de Gallis Etruscisque ac Samnitibus triumphavit. [9] Milites triumphantem secuti sunt. Celebrata inconditis militaribus non magis victoria Q. Fabi quam mors praeclara P. Deci est, excitataque memoria parentis, aequata eventu publico privatoque, filii laudibus. [10] Data ex praeda militibus aeris octogeni bini sagaque et tunicae, praemia illa tempestate militiae haudquaquam spernenda.

1260010207 1260010208 1260010209 1364001031 1364001032 1364001033

, .