|  |



X, . 40

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

40. (1) , , , , , . , , . (2) , , 126. (3) , , ,   . (4) , , , , , 127. (5) , , .497 , . (6) , , , , . , , ; , , : (7) ,   ,   ; (8) , , .

(9) , , , , , . (10) , , 128, , , . (11) : ! , , , ; , , , , . (12) . , , . (13) , . , : : , . (14) . , , , .

40. Haec comperta perfugarum indiciis cum apud infensos iam sua sponte milites disseruisset, simul divinae humanaeque spei pleni clamore consentienti pugnam poscunt; paenitet in posterum diem dilatum certamen; moram diei noctisque oderunt. [2] Tertia vigilia noctis, iam relatis litteris a collega, Papirius silentio surgit et pullarium in auspicium mittit. [3] Nullum erat genus hominum in castris intactum cupiditate pugnae, summi infimique aeque intenti erant; dux militum, miles ducis ardorem spectabat. [4] Is ardor omnium etiam ad eos qui auspicio intererant pervenit; nam cum pulli non pascerentur, pullarius auspicium mentiri ausus tripudium solistimum consuli nuntiavit. [5] Consul laetus auspicium egregium esse et deis auctoribus rem gesturos pronuntiat signumque pugnae proponit. [6] Exeunti iam forte in aciem nuntiat perfuga viginti cohortes Samnitium quadringenariae ferme erant Cominium profectas. Quod ne ignoraret collega, extemplo nuntium mittit; ipse signa ocius proferri iubet; [7] subsidia suis quaeque locis et praefectos subsidiis attribuerat; dextro cornu L. Volumnium, sinistro L. Scipionem, equitibus legatos alios, C. Caedicium et T. Trebonium, praefecit; [8] Sp. Nautium mulos detractis clitellis cum tribus cohortibus alariis in tumulum conspectum propere circumducere iubet atque inde inter ipsam dimicationem quanto maxime posset moto pulvere se ostendere.

[9] Dum his intentus imperator erat, altercatio inter pullarios orta de auspicio eius diei exauditaque ab equitibus Romanis, qui rem haud spernendam rati Sp. Papirio, fratris filio consulis, ambigi de auspicio renuntiaverunt. [10] Iuvenis ante doctrinam deos spernentem natus rem inquisitam, ne quid incompertum deferret, ad consulem detulit. [11] Cui ille: Tu quidem macte virtute diligentiaque esto! Ceterum qui auspicio adest si quid falsi nuntiat, in semet ipsum religionem recipit: mihi quidem tripudium nuntiatum; populo Romano exercituique egregium auspicium est. [12] Centurionibus deinde imperavit uti pullarios inter prima signa constituerent. Promovent et Samnites signa; insequitur acies ornata armataque, ut hostium quoque magnificum spectaculum esset. [13] Priusquam clamor tolleretur concurrereturque, emisso temere pilo ictus pullarius ante signa cecidit. Quod ubi consuli nuntiatum est, Di in proelio sunt inquit; habet poenam noxium caput! [14] Ante consulem haec dicentem corvus voce clara occinuit; quo laetus augurio consul, adfirmans nunquam humanis rebus magis praesentes interfuisse deos, signa canere et clamorem tolli iussit.


  • 126.: . 92  . VIII.
  • 127   . tripudium sollistimum (.: , ,   ), . , , . ( ) - , (, tripos  ); .
  • 128.: III, 20, 5. .
  • 1364000838 1364000840 1260010315 1364001041 1364001042 1364001043