|  |



X, . 47

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7

47. (1) [292 .] ; - , , . (2) ; . ,   . (3) , , , , 139. (4) , .504 , , 140, .

(5) ; , , . .

(6) , , ; , 141  , . (7) , 142. , .

47. Exacto iam anno novi tribuni plebis magistratum inierant; hisque ipsis, quia vitio creati erant, quinque post dies alii suffecti. [2] Lustrum conditum eo anno est a P. Cornelio Arvina C. Marcio Rutulo censoribus; censa capitum milia ducenta sexaginta duo trecenta viginti unum. Censores vicesimi sexti a primis censoribus, lustrum undevicesimum fuit. [3] Eodem anno coronati primum ob res bello bene gestas ludos Romanos spectarunt palmaeque tum primum translato e Graeco more victoribus datae. [4] Eodem anno ab aedilibus curulibus qui eos ludos fecerunt damnatis aliquot pecuariis, via a Martis silice ad Bovillas perstrata est.

[5] Comitia consularia L. Papirius habuit; creavit consules Q. Fabium Maximi filium Gurgitem et D. Iunium Brutum Scaevam. Ipse Papirius praetor factus.

[6] Multis rebus laetus annus vix ad solacium unius mali, pestilentiae urentis simul urbem atque agros, suffecit; portentoque iam similis clades erat, et libri aditi quinam finis aut quod remedium eius mali ab dis daretur. [7] Inventum in libris Aesculapium ab Epidauro Romam arcessendum; neque eo anno, quia bello occupati consules erant, quicquam de ea re actum, praeterquam quod unum diem Aesculapio supplicatio habita est.


  • 139 (I, 1, 5: ). .: . , VIII, 48, 2: .
  • 140. : X, 23, 13 . 85.
  • 141 .
  • 142  , . 1 291 . . . , . , .
  • 1260010109 1260010117 1260010118 1364002100 1364002101 1364002102