|  |



XXI, . 4

. . II. - ., 1991.
. . . [ ] .: / . . . . ., 1970.
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

4. (1) , , ; , , . , . . (2) , , : , , , ! , , . (3) ,   ; ,   . (4) , , ; . (5) , , . , . (6) , ; , , ; ,   (7) , ; , ; , , , . (8) ; . , ; , . (9) . , 23. , , , , . (10) , .8 , , .

4. Pauci ac ferme optimus quisque Hannoni adsentiebantur; sed, ut plerumque fit, maior pars meliorem vicit. Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit; [2] Hamilcarem iuvenem redditum sibi veteres milites credere; eundem vigorem in voltu vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. Dein brevi effecit ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset; [3] nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres utrum imperatori an exercitui carior esset; [4] neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. [5] Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat; nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat; [6] caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali non voluptate modus finitus; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora; [7] id quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. [8] Vestitus nihil inter aequales excellens; arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. [9] Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant: inhumana crudelitas perfidia plus quam Punica, nihil veri nihil sancti, nullus deum metus nullum ius iurandum nulla religio. [10] Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit nulla re quae agenda videndaque magno futuro duci esset praetermissa.

1327002055 1327002056 1327002057 1364002105 1364002106 1364002107