|  |



XXIV, . 42

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

42. (1) 153, . (2) ; , : , , , , . (3) , .182 : , . (4) , , , . 154; (5) , . ; , , , : , . (6)     ; , , . (7) , , ; : , , . (8) ( 155)   . , . , .

(9) , . , - , 156. (10)   , . (11) , 157, , .

42. Ad Mundam exinde castra Punica mota et Romani eo confestim secuti sunt. [2] Ibi signis conlatis pugnatum per quattuor ferme horas; egregieque vincentibus Romanis signum receptui est datum, quod Cn. Scipionis femur tragula confixum erat pavorque circa eum ceperat milites, ne mortiferum esset vulnus. [3] Ceterum haud dubium fuit quin, nisi ea mora intervenisset, castra eo die Punica capi potuerint. Iam non milites solum sed elephanti etiam usque ad vallum acti erant, superque ipsas fossas novem et triginta elephanti pilis confixi. [4] Hoc quoque proelio ad duodecim milia hominum dicuntur caesa, prope tria capta cum signis militaribus septem et quinquaginta. [5] Ad Auringem inde urbem Poeni recessere et, ut territis instaret, secutus Romanus. Ibi iterum Scipio lecticula in aciem inlatus conflixit, nec dubia victoria fuit; minus tamen dimidio hostium quam antea, quia pauciores superfuerant qui pugnarent, occisum. [6] Sed gens nata instaurandis reparandisque bellis, Magone ad conquisitionem militum a fratre misso, brevi replevit exercitum animosque ad temptandum de integro certamen fecit; [7] Galli plerique milites, iique pro parte totiens intra paucos dies victa, iisdem animis quibus priores eodemque eventu pugnavere. [8] Plus octo milia hominum caesa, et haud multo minus quam mille captum et signa militaria quinquaginta octo. Et spolia plurima Gallica fuere, aurei torques armillaeque, magnus numerus. Duo etiam insignes reguli Gallorum Moeniacoepto et Vismaro nomina erant eo proelio ceciderunt. Octo elephanti capti, tres occisi.

[9] Cum tam prosperae res in Hispania essent, verecundia Romanos tandem cepit, Saguntum oppidum, quae causa belli esset, octavum iam annum sub hostium potestate esse. [10] Itaque id oppidum vi pulso praesidio Punico receperunt cultoribusque antiquis, quos ex iis vis reliquerat belli, restituerunt; [11] et Turdetanos, qui contraxerant eis cum Carthaginiensibus bellum, in potestatem redactos sub corona vendiderunt urbemque eorum delerunt.


  • 153 ( )  . .
  • 154, , . .: XXVIII, 3, 2.
  • 155 , ( -).
  • 156 , . .: XXI, 7 .; 15, 5; XXIV, 9, 7.
  • 157.: XXI, 6, 1 . 30  . XXI.
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364002443 1364002444 1364002445

    , .