|  |



XXIII, . 11

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

11. (1) 32 , , : (2) , , , , . (3) , , , , ; . (4) , , , , . (5) , , , 33, , , , , ; (6) , , . . (7) , 34, . ,   35. (8) 36, , : .116   ,   ; (9) , 37; , , 38; (10) , 39, ; , . (11) , , ; , , , . (12) .

11. Dum haec geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a Delphis Romam rediit responsumque ex scripto recitavit. Divi divaeque in eo erant quibus quoque modo supplicaretur; [2] tum Si ita faxitis, Romani, vestrae res meliores facilioresque erunt, magisque ex sententia res publica vestra vobis procedet, victoriaque duelli populi Romani erit. [3] Pythio Apollini re publica vestra bene gesta servataque e lucris meritis donum mittitote deque praeda, manubiis spoliisque honorem habetote; lasciviam a vobis prohibetote. [4] Haec ubi ex Graeco carmine interpretata recitavit, tum dixit se oraculo egressum extemplo iis omnibus divis rem divinam ture ac vino fecisse; [5] iussumque a templi antistite, sicut coronatus laurea corona et oraculum adisset et rem divinam fecisset, ita coronatum navem ascendere nec ante deponere eam quam Romam pervenisset; [6] se, quaecumque imperata sint, cum summa religione ac diligentia exsecutum coronam Romae in aram Apollinis deposuisse. Senatus decrevit ut eae res divinae supplicationesque primo quoque tempore cum cura fierent.

[7] Dum haec Romae atque in Italia geruntur, nuntius victoriae ad Cannas Carthaginem venerat Mago Hamilcaris filius, non ex ipsa acie a fratre missus sed retentus aliquot dies in recipiendis civitatibus Bruttiorum, quae deficiebant. [8] Is, cum ei senatus datus esset, res gestas in Italia a fratre exponit: cum sex imperatoribus eum, quorum quattuor consules, duo dictator ac magister equitum fuerint, cum sex consularibus exercitibus acie conflixisse; [9] occidisse supra ducenta milia hostium, supra quinquaginta milia cepisse. Ex quattuor consulibus duos occidisse; ex duobus saucium alterum, alterum toto amisso exercitu vix cum quinquaginta hominibus effugisse. [10] Magistrum equitum, quae consularis potestas sit, fusum fugatum; dictatorem, quia se in aciem numquam commiserit, unicum haberi imperatorem. [11] Bruttios Apulosque, partem Samnitium ac Lucanorum defecisse ad Poenos. Capuam, quod caput non Campaniae modo sed post adflictam rem Romanam Cannensi pugna Italiae sit, Hannibali se tradidisse. [12] Pro his tantis totque victoriis verum esse grates deis immortalibus agi haberique.


  • 32 (.: XXII, 57, 5).
  • 33 .
  • 34 .
  • 35. : . 1, 4 ( ) XXII, 61, 11 ( ).
  • 36, .
  • 37 .
  • 38 ( ) ( ), ( ), . - , .
  • 39 , , . , , ( 217 . . .), (.: . 131  . XXII).
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364002312 1364002313 1364002314

    , .