|  |



XXII, . 16

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8

16. (1) . (2)   , , 99  , . ,   , , : (3) , , ; ,   . (4) , , : ; , , (5) , 100, 101 . : .   . (6) , , 102. (7) , , ; .73 , , ( ) . (8) , , .

16. Duo inde milia hostes aberant. Postero die Poeni quod viae inter bina castra erat agmine complevere. [2] Cum Romani sub ipso constitissent vallo haud dubie aequiore loco, successit tamen Poenus cum expeditis equitibusque ad lacessendum hostem. Carptim Poeni et procursando recipiendoque sese pugnavere; restitit suo loco Romana acies. [3] Lenta pugna et ex dictatoris magis quam Hannibalis fuit voluntate. Ducenti ab Romanis, octingenti hostium cecidere.

[4] Inclusus inde videri Hannibal via ad Casilinum obsessa, cum Capua et Samnium et tantum ab tergo divitum sociorum Romanis commeatus subveheret, Poenus inter Formiana saxa ac Literni arenas stagnaque et per horridas silvas hibernaturus esset. [5] Nec Hannibalem fefellit suis se artibus peti. Itaque cum per Casilinum evadere non posset petendique montes et iugum Calliculae superandum esset, necubi Romanus inclusum vallibus agmen adgrederetur, [6] ludibrium oculorum specie terribile ad frustrandum hostem commentus, principio noctis furtim succedere ad montes statuit. Fallacis consilii talis apparatus fuit: [7] faces undique ex agris collectae fascesque virgarum atque aridi sarmenti praeligantur cornibus boum, quos domitos indomitosque multos inter ceteram agrestem praedam agebat. [8] Ad duo milia ferme boum effecta, Hasdrubalique negotium datum ut nocte id armentum accensis cornibus ad montes ageret, maxime, si posset, super saltus ab hoste insessos.


  • 99 (III, 92, 11), <> .
  • 100 . (.: , X, 80131).
  • 101  , . , , , , (Silva Gallinaria)   <> (, V, 243; .: III, 307).
  • 102.: , III, 93, 3 .; . , 6.
  • 1364000718 1364000721 1364000724 1364002217 1364002218 1364002219