|  |



XXII, . 15

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

15. (1) , , : , , , , . (2) , , , , , , , , , . (3) . , , , , 96 ( , , ), (4) .72     . (5) , ; , , , , , , (6) , : , , , , . (7) , , . (8) , , , . (9) , , , , . (10) ; , , 97, . (11) . , 98, . (12) ,   , . .

15. Fabius, pariter in suos haud minus quam in hostes intentus, prius ab illis invictum animum praestat. Quamquam probe scit non in castris modo suis sed iam etiam Romae infamem suam cunctationem esse, obstinatus tamen tenore eodem consiliorum aestatis reliquum extraxit, [2] ut Hannibal destitutus ab spe summa ope petiti certaminis iam hibernis locum circumspectaret, quia ea regio praesentis erat copiae, non perpetuae, arbusta vineaeque et consita omnia magis amoenis quam necessariis fructibus. [3] Haec per exploratores relata Fabio. Cum satis sciret per easdem angustias quibus intraverat Falernum agrum rediturum, Calliculam montem et Casilinum occupat modicis praesidiis, [4] quae urbs Volturno flumine dirempta Falernum a Campano agro dividit; ipse iugis iisdem exercitum reducit misso exploratum cum quadringentis equitibus sociorum L. Hostilio Mancino. [5] Qui ex turba iuvenum audientium saepe ferociter contionantem magistrum equitum progressus primo exploratoris modo, ut ex tuto specularetur hostem, ubi vagos passim per vicos Numidas prospexit ac per occasionem etiam paucos occidit, [6] extemplo occupatus certamine est animus excideruntque praecepta dictatoris, qui, quantum tuto posset progressum, prius recipere sese iusserat quam in conspectum hostium veniret. [7] Numidae alii atque alii occursantes refugientesque ad castra prope ipsa eum cum fatigatione equorum atque hominum pertraxere. [8] Inde Carthalo, penes quem summa equestris imperii erat, concitatis equis invectus, cum prius quam ad coniectum teli veniret avertisset hostes, quinque ferme milia continenti cursu secutus est fugientes. [9] Mancinus, postquam nec hostem desistere sequi nec spem vidit effugiendi esse, cohortatus suos in proelium rediit omni parte virium impar. [10] Itaque ipse et delecti equitum circumventi occiduntur; ceteri effuso cursu Cales primum, inde prope inviis callibus ad dictatorem perfugerunt.

[11] Eo forte die Minucius se coniunxerat Fabio, missus ad firmandum praesidio saltum qui super Tarracinam in artas coactus fauces imminet mari, ne ab Sinuessa Poenus Appiae limite pervenire in agrum Romanum posset. [12] Coniunctis exercitibus dictator ac magister equitum castra in viam deferunt qua Hannibal ducturus erat.


  • 96  .
  • 97  (. : . 76 83).
  • 98 (   . .: IV, 59, 4)  ( 93  ). , , (.: VII, 39, 7). ( , ).
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364002216 1364002217 1364002218

    , .