|  |



XXII, . 18

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

18. (1) , , , . (2) ; , , , , , . (3) , , , , ,   , , . (4) : , .

(5) , . (6) , , , , 104; , , . (7) , , , 105. (8) .74 106; ; , , : (9) , ; , , ; ,   ; , ; (10) , , , , . , .

18. Hunc tumultum sensit Fabius; ceterum et insidias esse ratus et ab nocturno utique abhorrens certamine suos munimentis tenuit. [2] Luce prima sub iugo montis proelium fuit, quo interclusam ab suis levem armaturam facile etenim numero aliquantum praestabant Romani superassent, nisi Hispanorum cohors ad id ipsum remissa ab Hannibale supervenisset. [3] Ea adsuetior montibus et ad concursandum inter saxa rupesque aptior ac levior cum velocitate corporum tum armorum habitu campestrem hostem, gravem armis statariumque, pugnae genere facile elusit. [4] Ita haudquaquam pari certamine digressi, Hispani fere omnes incolumes, Romani aliquot suis amissis in castra contenderunt.

[5] Fabius quoque movit castra transgressusque saltum super Allifas loco alto ac munito consedit. [6] Tum per Samnium Romam se petere simulans Hannibal usque in Paelignos populabundus rediit: Fabius medius inter hostium agmen urbemque Romam iugis ducebat nec absistens nec congrediens. [7] Ex Paelignis Poenus flexit iter retroque Apuliam repetens Gereonium pervenit, urbem metu, quia conlapsa ruinis pars moenium erat, ab suis desertam; [8] dictator in Larinati agro castra communiit. Inde sacrorum causa Romam revocatus, non imperio modo, sed consilio etiam ac prope precibus agens cum magistro equitum ut plus consilio quam fortunae confidat [9] et se potius ducem quam Sempronium Flaminiumque imitetur; ne nihil actum censeret extracta prope aestate per ludificationem hostis; medicos quoque plus interdum quiete quam movendo atque agendo proficere; [10] haud parvam rem esse ab totiens victore hoste vinci desisse ac respirasse ab continuis cladibus haec nequiquam praemonito magistro equitum Romam est profectus.


  • 104. : . 56.
  • 105 () ( , , ). (III, 100, 15), ( ) (. : XXII, 24, 5), , ( , ), ).
  • 106  .   ( ).
  • 1260010109 1260010117 1260010118 1364002219 1364002220 1364002221