|  |



XXII, . 17

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7

17. (1) , ; . (2) , . , ( ), . (3) , ; , , ; , ; , . (4) , , - , , , . , , , , , . (5) , , , (6) , , , ; , , . (7) , - 103.

17. Primis tenebris silentio mota castra; boves aliquanto ante signa acti. [2] Ubi ad radices montium viasque angustas ventum est, signum extemplo datur ut accensis cornibus armenta in adversos concitentur montes. Et metus ipse relucentis flammae extemplo a capite calorque iam ad vivum ad imaque cornua veniens velut stimulatos furore agebat boves. [3] Quo repente discursu haud secus quam silvis montibusque accensis omnia circa virgulta ardere visa; capitumque irrita quassatio excitans flammam hominum passim discurrentium speciem praebebat. [4] Qui ad transitum saltus insidendum locati erant, ubi in summis montibus ac super se quosdam ignes conspexere, circumventos se esse rati praesidio excessere; qua minime densae micabant flammae, velut tutissimum iter, petentes summa montium iuga, tamen in quosdam boves palatos a suis gregibus inciderunt. [5] Et primo, cum procul cernerent veluti flammas spirantium, miraculo attoniti constiterunt; [6] deinde ut humana apparuit fraus, tum vero insidias rati esse cum maiore tumultu concitant se in fugam. Levi quoque armaturae hostium incurrere; ceterum nox aequato timore neutros pugnam incipientes ad lucem tenuit. [7] Interea toto agmine Hannibal transducto per saltum et quibusdam in ipso saltu hostium oppressis in agro Allifano posuit castra.


  • 103  . . . 13, 6.
  • 1260010234 1260010302 1260010303 1364002218 1364002219 1364002220