|  |



XXII, . 21

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8

21. (1) , , , (2)   , , (3) , .76 - . (4) : , , , (5) , , . (6) 118,   119, . (7) , , , . (8) ; : , .

21. Quietum inde fore videbatur reliquum aestatis tempus fuissetque per Poenum hostem; [2] sed praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque in novas res sunt ingenia, Mandonius Indibilisque, [3] qui antea Ilergetum regulus fuerat, postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus in agrum pacatum sociorum Romanorum ad populandum venerunt. [4] Adversus eos tribunus militum cum expeditis auxiliis a Scipione missi levi certamine ut tumultuariam manum fudere, mille hominibus occisis quibusdam captis magnaque parte armis exuta. [5] Hic tamen tumultus cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis Hiberum ad socios tutandos retraxit. [6] Castra Punica in agro Ilergavonensium, castra Romana ad Novam Classem erant, cum fama repens alio avertit bellum. [7] Celtiberi, qui principes regionis suae legatos miserant obsidesque dederant Romanis, nuntio misso a Scipione exciti arma capiunt provinciamque Carthaginiensium valido exercitu invadunt. [8] Tria oppida vi expugnant; inde cum ipso Hasdrubale duobus proeliis egregie pugnant; ad quindecim milia hostium occiderunt, quattuor milia cum multis militaribus signis capiunt.


  • 118,   , (.: . , I, 60, 2; . : . , III, 3, 3 (4), 20).
  • 119.: . , , (.: . 79  . XXI) (.: . 217  . XXI).
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364002222 1364002223 1364002224