|  |



XXII, . 42

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

42. (1) , . (2) , , : , . (3) ; ,   . (4) .92 , ; , , , , , , , 181 . (5) , , , , - : (6) , , , , - , .

(7) , , , , . , , , . , , : . (8) , 182, , . (9) , 183, 184, . (10) , , , , ; , (11) , ,   , 185, 186, . , , . (12)   , , , , .

42. Ubi inluxit, subductae primo stationes, deinde propius adeuntibus insolitum silentium admirationem fecit. [2] Tum satis comperta solitudine in castris concursus fit ad praetoria consulum nuntiantium fugam hostium adeo trepidam ut tabernaculis stantibus castra reliquerint, quoque fuga obscurior esset crebros etiam relictos ignes. [3] Clamor inde ortus ut signa proferri iuberent ducerentque ad persequendos hostes ac protinus castra diripienda, et consul alter velut unus turbae militaris erat. [4] Paulus etiam atque etiam dicere providendum praecavendumque esse; postremo, cum aliter neque seditionem neque ducem seditionis sustinere posset, Marium Statilium praefectum cum turma Lucana exploratum mittit.

[5] Qui ubi adequitavit portis, subsistere extra munimenta ceteris iussis ipse cum duobus equitibus vallum intravit speculatusque omnia cum cura renuntiat insidias profecto esse: [6] ignes in parte castrorum quae vergat in hostem relictos, tabernacula aperta et omnia cara in promptu relicta; argentum quibusdam locis temere per vias velut obiectum ad praedam vidisse.

[7] Quae ad deterrendos a cupiditate animos nuntiata erant, ea accenderunt, et clamore orto a militibus, ni signum detur sine ducibus ituros, haudquaquam dux defuit: nam extemplo Varro signum dedit proficiscendi. [8] Paulus, cum ei sua sponte cunctanti pulli quoque non addixissent, nuntiari iam efferenti porta signa collegae iussit. [9] Quod quamquam Varro aegre est passus, Flamini tamen recens casus Claudique consulis primo Punico bello memorata navalis clades religionem animo incussit. [10] Di prope ipsi eo die magis distulere quam prohibuere imminentem pestem Romanis: nam forte ita evenit ut, cum referri signa in castra iubenti consuli milites non parerent, [11] servi duo, Formiani unus alter Sidicini equitis, qui Servilio atque Atilio consulibus inter pabulatores excepti a Numidis fuerant, profugerent eo die ad dominos deductique ad consules nuntiant omnem exercitum Hannibalis trans proximos montes sedere in insidiis. [12] Horum opportunus adventus consules imperii potentes fecit, cum ambitio alterius suam primum apud eos prava indulgentia maiestatem solvisset.


  • 181  ( , , ).
  • 182 , ( , ) (.: VI, 41, 8; VIII, 30, 2, . 92  . VIII).
  • 183. , . 3, 1114 . 46; . , II, 8.
  • 184 249 . . . ( ). .: . XIX; . , II, 7: (), ,   , . , , , .
  • 185  .   (   ).
  • 186 217 . . .
  • 1260010303 1260010304 1260010313 1364002243 1364002244 1364002245