|  |



XXII, . 43

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

43. (1) , , . , . (2) : ;   , . (3) , , , ; , , , . (4) , , , . (5) , ,  187: , , , .93 . (6) , , , : , , 188. (7) 189, , , ; .

(8) , , , , ,   , . (9) , , . (10) , 190, , . (11) , , , : , .

43. Hannibal, postquam motos magis inconsulte Romanos quam ad ultimum temere evectos vidit, nequiquam detecta fraude in castra rediit. [2] Ibi plures dies propter inopiam frumenti manere nequit, novaque consilia in dies non apud milites solum mixtos ex conluvione omnium gentium, sed etiam apud ducem ipsum oriebantur. [3] Nam cum initio fremitus, deinde aperta vociferatio fuisset exposcentium stipendium debitum querentiumque annonam primo, postremo famem; et mercennarios milites, maxime Hispani generis, de transitione cepisse consilium fama esset; [4] ipse etiam interdum Hannibal de fuga in Galliam dicitur agitasse, ita ut relicto peditatu omni cum equitibus se proriperet. [5] Cum haec consilia atque hic habitus animorum esset in castris, movere inde statuit in calidiora atque eo maturiora messibus Apuliae loca, simul quod, quo longius ab hoste recessisset transfugia impeditiora levibus ingeniis essent. [6] Profectus est nocte ignibus similiter factis tabernaculisque paucis in speciem relictis, ut insidiarum par priori metus contineret Romanos.

[7] Sed per eundem Lucanum Statilium omnibus ultra castra transque montes exploratis cum relatum esset visum procul hostium agmen, tum de sequendo eo consilia agitari coepta. [8] Cum utriusque consulis eadem quae ante semper fuisset sententia, ceterum Varroni fere omnes, Paulo nemo praeter Servilium prioris anni consulem adsentiretur, [9] ex maioris partis sententia ad nobilitandas clade Romana Cannas urgente fato profecti sunt. [10] Prope eum vicum Hannibal castra posuerat aversa a Volturno vento, qui campis torridis siccitate nubes pulveris vehit. [11] Id cum ipsis castris percommodum fuit, tum salutare praecipue futurum erat, cum aciem dirigerent, ipsi aversi, terga tantum adflante vento, in occaecatum pulvere offuso hostem pugnaturi.


  • 187 (III, 107 .) , , . , . , , , ( ) , .
  • 188. , . 41, 69.   ( ); 4043 .
  • 189.: . 42, 4.
  • 190- ().
  • 1260010112 1260010119 1327002005 1364002244 1364002245 1364002246