|  |



XXII, . 41

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

41. (1) 179: , , , , , -: (2) ,   . , , (3) ( ) , , : ; , . (4) : , , , . (5) , : ,   ,   . (6) , , , , , , (7) , , , : (8) , , , - . (9) , , , , , 180.

41. Ceterum temeritati consulis ac praepropero ingenio materiam etiam fortuna dedit, quod in prohibendis praedatoribus tumultuario proelio a procursu magis militum quam ex praeparato aut iussu imperatorum orto haudquaquam par Poenis dimicatio fuit. [2] Ad mille et septingenti caesi, non plus centum Romanorum sociorumque occisis. Ceterum victoribus effuse sequentibus metu insidiarum obstitit Paulus consul, [3] cuius eo die nam alternis imperitabant imperium erat, Varrone indignante ac vociferante emissum hostem e manibus debellarique, ni cessatum foret, potuisse.

[4] Hannibal id damnum haud aegerrime pati; quin potius gaudere velut inescatam temeritatem ferocioris consulis ac novorum maxime militum esse. [5] Et omnia ei hostium haud secus quam sua nota erant: dissimiles discordesque imperitare, duas prope partes tironum militum in exercitu esse. [6] Itaque locum et tempus insidiis aptum se habere ratus nocte proxima nihil praeter arma ferente secum milite castra plena omnis fortunae publicae privataeque relinquit [7] transque proximos montes laeva pedites instructos condit, dextra equites, impedimenta per convallem mediam traducit, [8] ut diripiendis velut desertis fuga dominorum castris occupatum impeditumque hostem opprimeret. [9] Crebri relicti in castris ignes, ut fides fieret, dum ipse longius spatium fuga praeciperet, falsa imagine castrorum, sicut Fabium priore anno frustratus esset, tenere in locis consules voluisse.

1260010118 1260010120 1260010205 1364002242 1364002243 1364002244