|  |



XXII, . 56

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8

56. (1) ; , , : (2) ; , , ,   , ; (3) ,   , -. (4) ; ,  225: , , . (5) , , , .

(6) , , : , . (7) , , , (8) , , , , , ; , - , 226.

56. Cum in hanc sententiam pedibus omnes issent, summotaque foro per magistratus turba patres diversi ad sedandos tumultus discessissent, tum demum litterae a C. Terentio consule allatae sunt: [2] L. Aemilium consulem exercitumque caesum; sese Canusi esse reliquias tantae cladis velut ex naufragio colligentem; ad decem milia militum ferme esse incompositorum inordinatorumque; [3] Poenum sedere ad Cannas in captivorum pretiis praedaque alia nec victoris animo nec magni ducis more nundinantem.

[4] Tum privatae quoque per domos clades volgatae sunt, adeoque totam urbem opplevit luctus ut sacrum anniversarium Cereris intermissum sit, quia nec lugentibus id facere est fas nec ulla in illa tempestate matrona expers luctus fuerat. [5] Itaque ne ob eandem causam alia quoque sacra publica aut privata desererentur, senatus consulto diebus triginta luctus est finitus.

[6] Ceterum cum sedato urbis tumultu revocati in curiam patres essent, aliae insuper ex Sicilia litterae allatae sunt ab T. Otacilio propraetore: regnum Hieronis classe Punica vastari; [7] cui cum opem imploranti ferre vellet, nuntiatum sibi esse aliam classem ad Aegates insulas stare paratam instructamque, [8] ut, ubi se versum ad tuendam Syracusanam oram Poeni sensissent, Lilybaeum extemplo provinciamque aliam Romanam adgrederentur; itaque classe opus esse, si regem socium Siciliamque tueri vellent.


  • 225 ( 5- . ) (V, 17, 5), (. . 2 ), () 1219 (, , IV, 393 .). , , - ( ).
  • 226 , , (. , . 31, 6; 37, 13); , (. 57, 8), (. XXIII, 21, 2).
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364002257 1364002258 1364002259