|  |



XXIII, . 3

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

3. (1) : , , . (2) , , , , , 8 . , , . (3) :   , , (4) : , , . , , , : (5)   ,  , ,  . : . (6) ; , . , , , . (7) , ; - , . (8) , , , . ,  ,  ; (9) . , , , (10) , -, , - , : (11) , ; , . (12) .110 , ; , , ; (13) , , . . (14) , , , .

3. Tum vocato ad contionem populo Quod saepe inquit optastis, Campani, ut supplicii sumendi vobis ex improbo ac detestabili senatu potestas esset, [2] eam non per tumultum expugnantes domos singulorum, quas praesidiis clientium servorumque tuentur, cum summo vestro periculo, sed tutam habetis ac liberam; [3] clausos omnis in curia accipite, solos, inermis. Nec quicquam raptim aut forte temere egeritis; de singulorum capite vobis ius sententiae dicendae faciam, ut quas quisque meritus est poenas pendat; [4] sed ante omnia ita vos irae indulgere oportet, ut potiorem ira salutem atque utilitatem vestram habeatis. Etenim hos, ut opinor, odistis senatores, non senatum omnino habere non voltis; [5] quippe aut rex, quod abominandum, aut, quod unum liberae civitatis consilium est, senatus habendus est. Itaque duae res simul agendae vobis sunt, ut et veterem senatum tollatis et novum cooptetis. [6] Citari singulos senatores iubebo de quorum capite vos consulam; quod de quoque censueritis fiet; sed prius in eius locum virum fortem ac strenuum novum senatorem cooptabitis quam de noxio supplicium sumatur. [7] Inde consedit et nominibus in urnam coniectis citari quod primum sorte nomen excidit ipsumque e curia produci iussit. [8] Ubi auditum est nomen, malum et inprobum pro se quisque clamare et supplicio dignum. [9] Tum Pacuvius Video quae de hoc sententia sit; date igitur pro malo atque inprobo bonum senatorem et iustum. [10] Primo silentium erat inopia potioris subiciundi; deinde cum aliquis omissa verecundia quempiam nominasset, multo maior extemplo clamor oriebatur, [11] cum alii negarent nosse, alii nunc probra nunc humilitatem sordidamque inopiam et pudendae artis aut quaestus genus obicerent. [12] Hoc multo magis in secundo ac tertio citato senatore est factum, ut ipsius paenitere homines appareret, quem autem in eius substituerent locum deesse, [13] quia nec eosdem nominari attinebat, nihil aliud quam ad audienda probra nominatos, et multo humiliores obscurioresque ceteri erant eis qui primi memoriae occurrerant. [14] Ita dilabi homines, notissimum quodque malum maxime tolerabile dicentes esse iubentesque senatum ex custodia dimitti.

1364000838 1364000840 1364002137 1364002304 1364002305 1364002306