|  |



XXIII, . 5

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

5. (1) . ; 10; . ; . (2) , , , . (3) , , , : (4) , , , ; , . (5) ? - , - ? ? ? ? ? , . (6) , , , , , , , .111   , . (7) , , , . (8) , - , , 11. , 12 , , . (9) : , , , 13 , (10) , ,   14. , , . (11) , , , , . , , 15, , , 16 , , , , , 17. (12) , , , 18,     19, . (13) , , ,   ? (14) , , , , . (15) ,   ; . , ,   .

5. Horum parentes cognatique aegre pervicerunt ut legati ad consulem Romanum mitterentur.

Ii nondum Canusium profectum sed Venusiae cum paucis ac semiermibus consulem invenerunt, quam poterant maxime miserabilem bonis sociis, superbis atque infidelibus, ut erant Campani, spernendum. [2] Et auxit rerum suarum suique contemptum consul nimis detegendo cladem nudandoque. [3] Nam cum legati aegre ferre senatum populumque Campanum adversi quicquam evenisse Romanis nuntiassent pollicerenturque omnia quae ad bellum opus essent, [4] Morem magis inquit loquendi cum sociis servastis, Campani, iubentes quae opus essent ad bellum imperare, quam convenienter ad praesentem fortunae nostrae statum locuti estis. [5] Quid enim nobis ad Cannas relictum est, ut, quasi aliquid habeamus, id quod deest expleri ab sociis velimus? Pedites vobis imperemus, tamquam equites habeamus? Pecuniam deesse dicamus, tamquam ea tantum desit? [6] Nihil, ne quod suppleremus quidem, nobis reliquit fortuna. Legiones, equitatus, arma, signa, equi virique, pecunia, commeatus aut in acie aut binis postero die amissis castris perierunt. [7] Itaque non iuvetis nos in bello oportet, Campani, sed paene bellum pro nobis suscipiatis. [8] Veniat in mentem, ut trepidos quondam maiores vestros intra moenia compulsos, nec Samnitem modo hostem sed etiam Sidicinum paventis, receptos in fidem ad Saticulam defenderimus, coeptumque propter vos cum Samnitibus bellum per centum prope annos variante fortuna eventum tulerimus. [9] Adicite ad haec, quod foedus aequum deditis, quod leges vestras, quod ad extremum, id quod ante Cannensem certe cladem maximum fuit, civitatem nostram magnae parti vestrum dedimus communicavimusque vobiscum. [10] Itaque communem vos hanc cladem quae accepta est credere, Campani, oportet, communem patriam tuendam arbitrari esse. [11] Non cum Samnite aut Etrusco res est, ut quod a nobis ablatum sit in Italia tamen imperium maneat; Poenus hostis, ne Africae quidem indigena, ab ultimis terrarum oris, freto Oceani Herculisque columnis, expertem omnis iuris et condicionis et linguae prope humanae militem trahit. [12] Hunc natura et moribus inmitem ferumque insuper dux ipse efferavit pontibus ac molibus ex humanorum corporum strue faciendis et, quod proloqui etiam piget, vesci corporibus humanis docendo. [13] His infandis pastos epulis, quos contingere etiam nefas sit, videre atque habere dominos et ex Africa et a Carthagine iura petere et Italiam Numidarum ac Maurorum pati provinciam esse, cui non, genito modo in Italia, detestabile sit? [14] Pulchrum erit, Campani, prolapsum clade Romanum imperium vestra fide, vestris viribus retentum ac recuperatum esse. [15] Triginta milia peditum, quattuor milia equitum arbitror ex Campania scribi posse; iam pecuniae adfatim est frumentique. Si parem fortunae vestrae fidem habetis, nec Hannibal se vicisse sentiet nec Romani victos esse.


  • 10 (.: XXII, 49, 14; 54, 1 6).
  • 11 , , , ( 343 . . .)   .: VII, 29 .
  • 12   ( 71 , , ).
  • 13 343 . . . 211 . . . (.: XXVI, 16, 1) , , .
  • 14 343 ( 340?) . . .   (.: VIII, 11, 16 . 33  . VIII)  , 338 . . . (VIII, 14, 10). , , (, , IV . . .). , , , . , , .
  • 15 , . . .
  • 16   .
  • 17.: . XI, 19, 4: , <> : , , . , .
  • 18 (I, 22; II, 6; 18) , . .: . , 28, 121.
  • 19. (IX, 24, 67) , , , , . ,  ,  , , .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364002306 1364002307 1364002308