|  |



XXIII, . 6

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8

6. (1) , . , , : , - 20: ; (2) , , , , , , . (3) , , , . (4) , , ; (5) , , , . (6) 21 , , .112 , : , 22. (7) ; , . (8) 23 24 , .

6. Ab hac oratione consulis dimissis redeuntibusque domum legatis unus ex iis, Vibius Virrius, tempus venisse ait quo Campani non agrum solum ab Romanis quondam per iniuriam ademptum recuperare, sed imperio etiam Italiae potiri possint; [2] foedus enim cum Hannibale quibus velint legibus facturos; neque controversiam fore quin, cum ipse confecto bello Hannibal victor in Africam decedat exercitumque deportet, Italiae imperium Campanis relinquatur. [3] Haec Virrio loquenti adsensi omnes ita renuntiant legationem uti deletum omnibus videretur nomen Romanum. [4] Extemplo plebes ad defectionem ac pars maior senatus spectare; [5] extracta tamen auctoritatibus seniorum per paucos dies est res. Postremo vincit sententia plurium, ut iidem legati qui ad consulem Romanum ierant ad Hannibalem mitterentur. [6] Quo priusquam iretur certumque defectionis consilium esset, Romam legatos missos a Campanis in quibusdam annalibus invenio, postulantes ut alter consul Campanus fieret, si rem Romanam adiuvari vellent; [7] indignatione orta summoveri a curia iussos esse, missumque lictorem qui ex urbe educeret eos atque eo die manere extra finis Romanos iuberet. [8] Quia nimis compar Latinorum quondam postulatio erat, Coeliusque et alii id haud sine causa praetermiserant scriptores, ponere pro certo sum veritus.


  • 20 338 . . . .: VIII, 11, 1314.
  • 21 ()  , .
  • 22. , II, 95.
  • 23 340 . . . .: VIII, 5, 5.
  • 24.: . 133  . XXI.
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364002307 1364002308 1364002309

    , .