|  |



XXIII, . 9

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

9. (1) , , : , . (2) ,  ,  - , : , . (3) , , . , , ? (4) -   .114   ? , , , ? (5) , : , , ; , ? (6) ? ? ? ? , ? (7) ? , . ?   , ? , , (8) , . , . (9) , , , , . (10) ,  ,  . (11) : ,   , , , , , . (12) , , , : . (13) , , .

9. Quae ubi vidit audivitque senex, velut si iam agendis quae audiebat interesset, amens metu [2] Per ego te inquit, fili, quaecumque iura liberos iungunt parentibus, precor quaesoque ne ante oculos patris facere et pati omnia infanda velis. [3] Paucae horae sunt intra quas iurantes per quidquid deorum est, dextrae dextras iungentes, fidem obstrinximus, ut sacratas fide manus digressi a conloquio extemplo in eum armaremus? [4] Ab hospitali mensa surgis, ad quam tertius Campanorum adhibitus es ab Hannibale, ut eam ipsam mensam cruentares hospitis sanguine? Hannibalem pater filio meo potui placare, filium Hannibali non possum? [5] Sed sit nihil sancti, non fides, non religio, non pietas; audeantur infanda, si non perniciem nobis cum scelere ferunt. Unus adgressurus es Hannibalem? [6] Quid illa turba tot liberorum servorumque? Quid in unum intenti omnium oculi? Quid tot dextrae? Torpescent in amentia illa? [7] Voltum ipsius Hannibalis, quem armati exercitus sustinere nequivere, quem horret populus Romanus, tu sustinebis? Ut ab aliis auxilia desint, me ipsum ferire corpus meum opponentem pro corpore Hannibalis sustinebis? [8] Atqui per meum pectus petendus ille tibi transfigendusque est. Sed hic te deterreri sine potius quam illic vinci; valeant preces apud te meae, sicut pro te hodie valuerunt. [9] Lacrimantem inde iuvenem cernens medium conplectitur atque osculo haerens non ante precibus abstitit quam pervicit ut gladium poneret fidemque daret nihil facturum tale. [10] Tum iuvenis Ego quidem inquit quam patriae debeo pietatem exsolvam patri. Tuam doleo vicem, cui ter proditae patriae sustinendum est crimen, [11] semel cum defectionem inisti ab Romanis, iterum cum pacis cum Hannibale fuisti auctor, tertio hodie, cum restituendae Romanis Capuae mora atque impedimentum es. [12] Tu, patria, ferrum, quo pro te armatus hanc arcem hostium inii, quoniam parens extorquet, recipe. [13] Haec cum dixisset, gladium in publicum trans maceriam horti abiecit et, quo minus res suspecta esset, se ipse convivio reddidit.

1345970023 1345970029 1260010201 1364002310 1364002311 1364002312