|  |



XXIII, . 8

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

8. (1)   , . (2) , 27, , , . (3) , ; , ; , , . (4) , : ; (5) , , . (6) , . , , . (7) , : , ; . (8) , .   , ,  : (9) ; , , , , , - . (10) : ? : . (11) . , , , .

8. Deversatus est apud Ninnios Celeres, Sthenium Pacuviumque, inclitos nobilitate ac divitiis. [2] Eo Pacuvius Calavius, de quo ante dictum est, princeps factionis eius quae traxerat rem ad Poenos, filium iuvenem adduxit abstractum a Deci Magi latere, [3] cum quo ferocissime pro Romana societate adversus Punicum foedus steterat, nec eum aut inclinata in partem alteram civitas aut patria maiestas sententia depulerat. [4] Huic tum pater iuveni Hannibalem deprecando magis quam purgando placavit, victusque patris precibus lacrimisque etiam ad cenam eum cum patre vocari iussit, [5] cui convivio neminem Campanum praeterquam hospites Vibelliumque Tauream, insignem bello virum, adhibiturus erat. [6] Epulari coeperunt de die, et convivium non ex more Punico aut militari disciplina esse sed, ut in civitate atque etiam domo diti ac luxuriosa, omnibus voluptatium inlecebris instructum. [7] Unus nec dominorum invitatione nec ipsius interdum Hannibalis Calavius filius perlici ad vinum potuit, ipse valetudinem excusans, patre animi quoque eius haud mirabilem perturbationem causante. [8] Solis ferme occasu patrem Calavium ex convivio egressum secutus filius, ubi in secretum hortus erat posticis aedium partibus pervenerunt, [9] Consilium inquit adfero, pater, quo non veniam solum peccati, quod defecimus ad Hannibalem, impetraturi ab Romanis, sed in multo maiore dignitate et gratia simus Campani quam umquam fuimus futuri. [10] Cum mirabundus pater quidnam id esset consilii quaereret, toga reiecta ab umero latus succinctum gladio nudat. [11] Iam ego inquit sanguine Hannibalis sanciam Romanum foedus. Te id prius scire volui, si forte abesse, dum facinus patratur, malles.


  • 27. : . 24.
  • 1260010314 1260010315 1260010316 1364002309 1364002310 1364002311