|  |



XXIII, . 10

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

10. (1) , , . ; , , (2) : , . (3) , , , : , .   ; , , ; . (4) , , , , . (5) , 28 : , . (6) , : , . (7) , . , : , , , ; .115 , , , , . (8) , , ? , ,   . (9) ; , . . (10) , , . , . (11) , 29; 30; . (12) , , , , : . (13) , , , , , : , , 31.

10. Postero die senatus frequens datus Hannibali. Ubi prima eius oratio perblanda ac benigna fuit, qua gratias egit Campanis quod amicitiam suam Romanae societati praeposuissent, [2] et inter cetera magnifica promissa pollicitus est brevi caput Italiae omni Capuam fore iuraque inde cum ceteris populis Romanum etiam petiturum. [3] Unum esse exsortem Punicae amicitiae foederisque secum facti, quem neque esse Campanum neque dici debere, Magium Decium; eum postulare ut sibi dedatur ac se praesente de eo referatur senatusque consultum fiat. [4] Omnes in eam sententiam ierunt, quamquam magnae parti et vir indignus ea calamitate et haud parvo initio minui videbatur ius libertatis. [5] Egressus curia in templo magistratuum consedit conprehendique Decium Magium atque ante pedes destitutum causam dicere iussit. [6] Qui cum manente ferocia animi negaret lege foederis id cogi posse, tum iniectae catenae, ducique ante lictorem in castra est iussus. [7] Quoad capite aperto est ductus, contionabundus incessit ad circumfusam undique multitudinem vociferans: Habetis libertatem, Campani, quam petistis; foro medio, luce clara, videntibus vobis nulli Campanorum secundus vinctus ad mortem rapior. Quid violentius capta Capua fieret? [8] Ite obviam Hannibali, exornate urbem diemque adventus eius consecrate, ut hunc triumphum de cive vestro spectetis.

[9] Haec vociferanti, cum moveri volgus videretur, obvolutum caput est, ociusque rapi extra portam iussus. Ita in castra perducitur extemploque inpositus in navem et Carthaginem missus, [10] ne motu aliquo Capuae ex indignitate rei orto senatum quoque paeniteret dediti principis et, legatione missa ad repetendum eum, aut negando rem quam primam peterent offendendi sibi novi socii, aut tribuendo habendus Capuae esset seditionis ac turbarum auctor. [11] Navem Cyrenas detulit tempestas, quae tum in dicione regum erant. Ibi cum Magius ad statuam Ptolomaei regis confugisset, deportatus a custodibus Alexandream ad Ptolomaeum, [12] cum eum docuisset contra ius foederis vinctum se ab Hannibale esse, vinclis liberatur, permissumque ut rediret, seu Romam seu Capuam mallet. [13] Nec Magius Capuam sibi tutam dicere et Romam eo tempore quo inter Romanos Campanosque bellum sit transfugae magis quam hospitis fore domicilium; nusquam malle quam in regno eius vivere quem vindicem atque auctorem habeat libertatis.


  • 28. . (. . 141  . XXII).
  • 29  () ( ). 630 . ( ). IV . . . .
  • 30 IV 222205 . . . , , .
  • 31 .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364002311 1364002312 1364002313

    , .