|  |



XXIII, . 29

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.

29. (1) ; , . (2) , , . (3) 102; ,   , . (4) ; ,   , ,   . (5) , : .

(6) , : , , . (7) , , , : , , , . (8) : , , . (9) , , , , . . (10) ,   ; , , , (11) , . (12) ; , , , , . (13) 103; , , , . (14) : , , , .132 . (15) , , . . (16) - , . ; . (17) , , , 104.

29. Quinque milium intervallo castra distantia habuere paucos dies, nec sine levibus proeliis nec ut in aciem exirent; [2] tandem uno eodemque die velut ex composito utrimque signum pugnae propositum est atque omnibus copiis in campum descensum. [3] Triplex stetit Romana acies: velitum pars inter antesignanos locata, pars post signa accepta; equites cornua cinxere. [4] Hasdrubal mediam aciem Hispanis firmat; in cornibus, dextro Poenos locat, laevo Afros mercennariorumque auxilia; equitum Numidas Poenorum peditibus, ceteros Afris pro cornibus apponit. [5] Nec omnes Numidae in dextro locati cornu, sed quibus desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum ex fesso armatis transultare mos erat; tanta velocitas ipsis tamque docile equorum genus est. [6] Cum hoc modo instructi starent, imperatorum utriusque partis haud ferme dispares spes erant; nam ne multum quidem aut numero aut genere militum hi aut illi praestabant; militibus longe dispar animus erat. [7] Romanis enim, quamquam procul a patria pugnarent, facile persuaserant duces pro Italia atque urbe Romana eos pugnare; itaque, velut quibus reditus in patriam in eo discrimine pugnae verteretur, obstinaverant animis vincere aut mori. [8] Minus pertinaces viros habebat altera acies; nam maxima pars Hispani erant, qui vinci in Hispania quam victores in Italiam trahi malebant. [9] Primo igitur concursu, cum vix pila coniecta essent, rettulit pedem media acies, inferentibusque se magno impetu Romanis vertit terga. [10] Nihilo segnius in cornibus proelium fuit. Hinc Poenus, hinc Afer urguet, et velut in circumventos proelio ancipiti pugnant; [11] sed cum in medium tota iam coisset Romana acies, satis virium ad dimovenda hostium cornua habuit. [12] Ita duo diversa proelia erant. Utroque Romani, ut qui pulsis iam ante mediis et numero et robore virorum praestarent, haud dubie superant. [13] Magna vis hominum ibi occisa, et nisi Hispani vixdum conserto proelio tam effuse fugissent, perpauci ex tota superfuissent acie. [14] Equestris pugna nulla admodum fuit, quia, simul inclinatam mediam aciem Mauri Numidaeque videre, extemplo fuga effusa nuda cornua elephantis quoque prae se actis deseruere. [15] Hasdrubal usque ad ultimum eventum pugnae moratus e media caede cum paucis effugit. Castra Romani cepere atque diripuere. [16] Ea pugna si qua dubia in Hispania erant Romanis adiunxit, Hasdrubalique non modo in Italiam traducendi exercitus sed ne manendi quidem satis tuto in Hispania spes reliqua erat. [17] Quae posteaquam litteris Scipionum Romae volgata sunt, non tam victoria quam prohibito Hasdrubalis in Italiam transitu laetabantur.


  • 102.: VII, 23, 7 VIII, 8, 917.
  • 103 , 25 . ( 10 . ).
  • 104 9 . .: XXVII, 49, 4.
  • 1364000418 1364000450 1364000504 1364002330 1364002331 1364002332