|  |



XXIII, . 30

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.

30. (1) , , , 105. (2) , , . (3) , , ; , , , , , (4) , . (5) , 106; . (6) 107, , - , , , , , . (7) , ; , . (8) 108, , . (9) 109 ; (10) , : (11) , , , 110. (12) , , , , , . (13) , - , [216 .] , , , .

, , , 111. (14) : , , . (15) , ,  ,   112. (16) , , .133 , , . (17) 112a, , .

(18) [215 .]. ( 113 ) :   ,   . :   ,   . (19) , .

30. Dum haec in Hispania geruntur, Petelia in Bruttiis aliquot post mensibus quam coepta oppugnari erat ab Himilcone praefecto Hannibalis expugnata est. [2] Multo sanguine ac volneribus ea Poenis victoria stetit, nec ulla magis vis obsessos quam fames expugnavit. [3] Absumptis enim frugum alimentis carnisque omnis generis quadrupedum suetae insuetaeque, postremo coriis herbisque et radicibus et corticibus teneris strictisque foliis vixere, [4] nec ante quam vires ad standum in muris ferendaque arma deerant expugnati sunt. [5] Recepta Petelia Poenus ad Consentiam copias traducit, quam minus pertinaciter defensam intra paucos dies in deditionem accepit. [6] Isdem ferme diebus et Bruttiorum exercitus Crotonem, Graecam urbem, circumsedit, opulentam quondam armis virisque, tum iam adeo multis magnisque cladibus adflictam ut omnis aetatis minus duo milia civium superessent. [7] Itaque urbe a defensoribus vasta facile potiti hostes sunt; arx tantum retenta, in quam inter tumultum captae urbis e media caede quidam effugere. [8] Et Locrenses descivere ad Bruttios Poenosque prodita multitudine a principibus. [9] Regini tantummodo regionis eius et in fide erga Romanos et potestatis suae ad ultimum manserunt. [10] In Siciliam quoque eadem inclinatio animorum pervenit, et ne domus quidem Hieronis tota ab defectione abstinuit. [11] Namque Gelo, maximus stirpis, contempta simul senectute patris simul post Cannensem cladem Romana societate ad Poenos defecit, [12] movissetque in Sicilia res, nisi mors adeo opportuna ut patrem quoque suspicione aspergeret, armantem eum multitudinem sollicitantemque socios absumpsisset. [13] Haec eo anno in Italia, in Africa, in Sicilia, in Hispania vario eventu acta.

Exitu anni Q. Fabius Maximus a senatu postulavit ut aedem Veneris Erycinae, quam dictator vovisset, dedicare liceret. [14] Senatus decrevit ut Ti. Sempronius consul designatus, cum primum magistratum inisset, ad populum ferret ut Q. Fabium duumvirum esse iuberent aedis dedicandae causa. [15] Et M. Aemilio Lepido, qui bis consul augurque fuerat, filii tres, Lucius, Marcus, Quintus, ludos funebres per triduum et gladiatorum paria duo et viginti in foro dederunt. [16] Aediles curules C. Laetorius et Ti. Sempronius Gracchus, consul designatus, qui in aedilitate magister equitum fuerat, ludos Romanos fecerunt, qui per triduum instaurati sunt. [17] Plebei ludi aedilium M. Aurelii Cottae et M. Claudii Marcelli ter instaurati.

Circumacto tertio anno Punici belli Ti. Sempronius consul idibus Martiis magistratum init. [18] Praetores Q. Fulvius Flaccus, qui antea consul censorque fuerat, urbanam, M. Valerius Laevinus peregrinam sortem in iuris dictione habuit; Ap. Claudius Pulcher Siciliam, Q. Mucius Scaevola Sardiniam sortiti sunt. [19] M. Marcello pro consule imperium esse populus iussit, quod post Cannensem cladem unus Romanorum imperatorum in Italia prospere rem gessisset.


  • 105. : . 20, 410 . 73, 75. . : , VII, 1, 3.
  • 106  ( ).
  • 107  (.: , 269). .: XXIV, 2 .
  • 108  ( 4  . 35  - ,   . -), VII . . . 275 . . .  . (.: XXII, 61, 12).
  • 109  ( ).
  • 110 (VII, 8, 9) .
  • 111.: XXII, 9, 10 . 63  . XXII.
  • 112 ( ) 264 . . .
  • 112a (216 . . .). 220 . . . ( ) , (- ) .     - . (  ), ( ) 4 17 , , .
  • 113 (. : . 32, 18). ( 217 . . .  XXII, 12, 1) . (237 224 . . .  . ). 231 . . ., - . .
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364002331 1364002332 1364002333