|  |



XXIII, . 43

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

43. (1) , , , ,   . (2) , , , , . (3) , , , , , . , , . (4) , , , , , .

(5) , , , . (6) . , , , , , . (7) , : ,   , . (8) , ; , . (9) .144 , . , . (10) , , . (11) , , , , , , . (12) , , ; , . (13) , , . , , , : . (14) , , , , : , , , , .

43. Ad ea Hannibal respondit, omnia simul facere Hirpinos Samnitesque, et indicare clades suas et petere praesidium et queri indefensos se neglectosque. [2] Indicandum autem primum fuisse, dein petendum praesidium, postremo ni inpetraretur, tum denique querendum frustra opem inploratam. [3] Exercitum sese non in agrum Hirpinum Samnitemve, ne et ipse oneri esset, sed in proxima loca sociorum populi Romani adducturum. Iis populandis et militem suum repleturum se et metu procul ab his summoturum hostis. [4] Quod ad bellum Romanum attineret, si Trasumenni quam Trebiae, si Cannarum quam Trasumenni pugna nobilior esset, Cannarum quoque se memoriam obscuram maiore et clariore victoria facturum.

[5] Cum hoc responso muneribusque amplis legatos dimisit; ipse praesidio modico relicto in Tifatis profectus cetero exercitu ire Nolam pergit. [6] Eodem Hanno ex Bruttiis cum supplemento Carthagine advecto atque elephantis venit. Castris haud procul positis longe alia omnia inquirenti conperta sunt quam quae a legatis sociorum audierat. [7] Nihil enim Marcellus ita egerat ut aut fortunae aut temere hosti commissum dici posset. Explorato cum firmisque praesidiis tuto receptu praedatum ierat, omniaque velut adversus praesentem Hannibalem cauta provisaque fuerant. [8] Tum, ubi sensit hostem adventare, copias intra moenia tenuit; per muros inambulare senatores Nolanos iussit et omnia circa explorare quae apud hostes fierent. [9] Ex his Hanno, cum ad murum successisset, Herennium Bassum et Herium Pettium ad conloquium evocatos permissuque Marcelli egressos per interpretem adloquitur. [10] Hannibalis virtutem fortunamque extollit: populi Romani obterit senescentem cum viribus maiestatem. [11] Quae si paria essent, ut quondam fuissent, tamen expertis quam grave Romanum imperium sociis, quanta indulgentia Hannibalis etiam in captivos omnis Italici nominis fuisset, Punicam Romanae societatem atque amicitiam praeoptandam esse. [12] Si ambo consules cum suis exercitibus ad Nolam essent, tamen non magis pares Hannibali futuros quam ad Cannas fuissent, nedum praetor unus cum paucis et novis militibus Nolam tutari possit. [13] Ipsorum quam Hannibalis magis interesse capta an tradita Nola poteretur; potiturum enim, ut Capua Nuceriaque potitus esset; sed quid inter Capuae ac Nuceriae fortunam interesset ipsos prope in medio sitos Nolanos scire. [14] Nolle ominari quae captae urbi casura forent, et potius spondere, si Marcellum cum praesidio ac Nolam tradidissent, neminem alium quam ipsos legem qua in societatem amicitiamque Hannibalis venirent dicturum.

1327002002 1327002004 1327002006 1364002344 1364002345 1364002346