|  |



XXIII, . 46

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

46. (1) , . (2) ; ; , ; . (3) , . , . (4) , , .146 ; ; . (5) , : . (6) , 161. (7) , - ,     ; . ,   .

(8) , , . (9) , , , , , , , , , (10) , , . (11) : , , .

(12) , . , . -, , . (13) , , , , , : (14) , , : 162, .

46. Nec bene nec male dicta profuerunt ad confirmandos animos. [2] Cum omni parte pellerentur, Romanisque crescerent animi, non duce solum adhortante sed Nolanis etiam per clamorem favoris indicem accendentibus ardorem pugnae, terga Poeni dederunt atque in castra conpulsi sunt. [3] Quae oppugnare cupientis milites Romanos Marcellus Nolam reduxit cum magno gaudio et gratulatione etiam plebis, quae ante inclinatior ad Poenos fuerat. [4] Hostium plus quinque milia caesa eo die, vivi capti sescenti et signa militaria undeviginti et duo elephanti, quattuor in acie occisi; Romanorum minus mille interfecti. [5] Posterum diem indutiis tacitis sepeliendo utrimque caesos in acie consumpserunt. Spolia hostium Marcellus Volcano votum cremavit. [6] Tertio post die, ob iram, credo, aliquam aut spem liberalioris militiae, ducenti septuaginta duo equites, mixti Numidae et Hispani, ad Marcellum transfugerunt. Eorum forti fidelique opera in eo bello usi sunt saepe Romani. [7] Ager Hispanis in Hispania et Numidis in Africa post bellum virtutis causa datus est.

[8] Hannibal, ab Nola remisso in Bruttios Hannone cum quibus venerat copiis, ipse Apuliae hiberna petit circaque Arpos consedit. [9] Q. Fabius ut profectum in Apuliam Hannibalem audivit, frumento ab Nola Neapolique in ea castra convecto quae super Suessulam erant, munimentisque firmatis et, praesidio quod per hiberna ad obtinendum locum satis esset relicto, ipse Capuam propius movit castra agrumque Campanum ferro ignique est depopulatus, [10] donec coacti sunt Campani, nihil admodum viribus suis fidentes, egredi portis et castra ante urbem in aperto communire. [11] Sex milia armatorum habebant, peditem inbellem, equitatu plus poterant; itaque equestribus proeliis lacessebant hostem.

[12] Inter multos nobiles equites Campanos Cerrinus Vibellius erat, cognomine Taurea. Civis indidem erat, longe omnium Campanorum fortissimus eques, adeo ut, cum apud Romanos militaret, unus eum Romanus Claudius Asellus gloria equestri aequaret. [13] Tunc Taurea, cum diu perlustrans oculis obequitasset hostium turmis, tandem silentio facto, ubi esset Claudius Asellus quaesivit et, [14] quoniam verbis secum de virtute ambigere solitus esset, cur non ferro decerneret daretque opima spolia victus aut victor caperet.


  • 161 , - , . .: I, 37, 5 (); VIII, 1, 6 ( ); X, 29, 18 ( ). . XLV, 33, 1 , , , , .
  • 162 , (.: I, 10, 57; IV, 20, 27 . 59 60  . IV); , , ( ).
  • 1260010234 1260010302 1260010304 1364002347 1364002348 1364002349