|  |



XXIII, . 42

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

42. (1) ; : (2) , ,   . , 150. (3) , , 151. (4) , , , 152, , , , , , , . (5) , , , , , , , , . - , , ; ,   , , , . (6) 153 , , , , , . (7) , 154, , .143 . (8) , , . (9) 155 , ; . (10)   156 , ; , , , . (11) , , , , , . (12) , ; , , , , - , . (13)[3] , , , , , , , .

42. Itaque extemplo legati ad Hannibalem missi simul ex utraque gente ita Poenum adlocuti sunt: [2] Hostes populi Romani, Hannibal, fuimus primum per nos ipsi quoad nostra arma, nostrae vires nos tutari poterant. Postquam his parum fidebamus, Pyrrho regi nos adiunximus; [3] a quo relicti pacem necessariam accepimus, fuimusque in ea per annos prope quinquaginta ad id tempus quo tu in Italiam venisti. [4] Tua nos non magis virtus fortunaque quam unica comitas ac benignitas erga cives nostros, quos captos nobis remisisti, ita conciliavit tibi ut te salvo atque incolumi amico non modo populum Romanum sed ne deos quidem iratos, si fas est dici, timeremus. [5] At hercule non solum incolumi et victore sed praesente te, cum ploratum prope coniugum ac liberorum nostrorum exaudire et flagrantia tecta posses conspicere, ita sumus aliquotiens hac aestate devastati ut M. Marcellus, non Hannibal, vicisse ad Cannas videatur, glorienturque Romani te, ad unum modo ictum vigentem, velut aculeo emisso torpere. [6] Per annos centum cum populo Romano bellum gessimus, nullo externo adiuti nec duce nec exercitu, nisi quod per biennium Pyrrhus nostro magis milite suas auxit vires quam suis viribus nos defendit. [7] Non ego secundis rebus nostris gloriabor, duos consules ac duos consulares exercitus ab nobis sub iugum missos, et si qua alia aut laeta aut gloriosa nobis evenerunt. [8] Quae aspera adversaque tunc acciderunt minore indignatione referre possumus quam quae hodie eveniunt. [9] Magni dictatores cum magistris equitum, bini consules cum binis consularibus exercitibus ingrediebantur finis nostros; ante explorato et subsidiis positis et sub signis ad populandum ducebant; [10] nunc propraetoris unius et parvi ad tuendam Nolam praesidii praeda sumus; iam ne manipulatim quidem sed latronum modo percursant totis finibus nostris neglegentius quam si in Romano vagarentur agro. [11] Causa autem haec est quod neque tu defendis et nostra iuventus, quae si domi esset tutaretur, omnis sub signis militat tuis. [12] Nec te nec exercitum tuum norim nisi, a quo tot acies Romanas fusas stratasque esse sciam, ei facile esse ducam opprimere populatores nostros vagos, sine signis palatos quo quemque trahit quamvis vana praedae spes. [13] Numidarum paucorum illi quidem praeda erunt praesidiumque miseris simul nobis et Nolae ademeris, si modo, quos ut socios haberes dignos duxisti, haud indignos iudicas quos in fidem receptos tuearis.


  • 150 (280 . . .). .: XXII, 59, 8 . 236  . XXII.
  • 151 275 . . . , . 270 . . ., - .
  • 152., : XXII, 13, 2.
  • 153  (343 . . .) 73 .
  • 154 321 . . . . ,   (.: . IX, 16).
  • 155 , , , 325 . . . ( 326313 . . .). 309 . . . 325 . . .   315 . . . ( 322295 . . .). ( 325 . . .), , , . .: . VIIIIX.
  • 156 , , (. . 143) ( . 43, 12   ). . 39, 8 (?) .


  • [3] 42- 14 . . (. . ).
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364002343 1364002344 1364002345