|  |



XXIII, . 47

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8

47. (1) , , . (2) , , , , . (3) ; , . (4) , ; , . (5) : , . - , ,  . (6) .147 , . , : ! , 163,  . (7) , , , ,   . (8) ( , ) : , , , .

47. Haec ubi Asello sunt nuntiata in castra, id modo moratus ut consulem percunctaretur liceretne extra ordinem in provocantem hostem pugnare, permissu eius arma extemplo cepit, [2] provectusque ante stationes equo Tauream nomine compellavit congredique ubi vellet iussit. [3] Iam Romani ad spectaculum pugnae eius frequentes exierant, et Campani non vallum modo castrorum sed moenia etiam urbis prospectantes repleverant. [4] Cum iam ante ferocibus dictis rem nobilitassent, infestis hastis concitarunt equos; dein libero spatio inter se ludificantes sine vulnere pugnam extrahebant. [5] Tum Campanus Romano Equorum inquit hoc non equitum erit certamen, nisi e campo in cavam hanc viam demittimus equos. Ibi nullo ad evagandum spatio comminus conserentur manus. [6] Dicto prope citius equum in viam Claudius deiecit. Taurea verbis ferocior quam re Minime sis inquit cantherium in fossam; quae vox in rusticum inde proverbium prodita est. [7] Claudius, cum ea via longe perequitasset, nullo obvio hoste in campum rursus evectus, increpans ignaviam hostis, cum magno gaudio et gratulatione victor in castra redit. [8] Huic pugnae equestri rem quam vera sit, communis existimatio est mirabilem certe adiciunt quidam annales: cum refugientem ad urbem Tauream Claudius sequeretur, patenti hostium porta invectum per alteram, stupentibus miraculo hostibus, intactum evasisse.


  • 163 : cantherius ( )  ,   . , , , , .
  • 1327007013 1327007019 1327007055 1364002348 1364002349 1364002400