|  |



XXIV, . 8

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.

8. (1) , , , , , , , . (2) , , , , , , , : , ? (3) 27, . (4) , , 28, , . (5) 29. (6) , .155 ; , . (7) , , , , , , ; , ; (8) 30, . (9) , ; , . (10)   31: , , , 32. (11) , , , . (12) , , ; , , 33. (13) ; ; , . , , ; , . (14) , 34, : , , , , , . (15) ,   ,  - . , , , , , ; (16) , , ,   ? (17) , , , , , - , , . , . (18) : , , , (19) , , , , . (20) , : .156 , . , .

8. Si aut pacem in Italia aut id bellum eumque hostem haberemus in quo neglegentiae laxior locus esset, qui vestris studiis, quae in campum ad mandandos quibus velitis honores adfertis, moram ullam offerret, is mihi parum meminisse videretur vestrae libertatis; [2] sed cum in hoc bello, in hoc hoste numquam ab ullo duce sine ingenti nostra clade erratum sit, eadem vos cura qua in aciem armati descenditis inire suffragium ad creandos consules decet et sibi sic quemque dicere: Hannibali imperatori parem consulem nomino. [3] Hoc anno ad Capuam Vibellio Taureae, Campano summo equiti, provocanti summus Romanus eques Asellus Claudius est oppositus. [4] Adversus Gallum quondam provocantem in ponte Anienis T. Manlium fidentem et animo et viribus misere maiores nostri. [5] Eandem causam haud multis annis post fuisse non negaverim cur M. Valerio non diffideretur adversus similiter provocantem arma capienti Gallum ad certamen. [6] Quem ad modum pedites equitesque optamus ut validiores, si minus, ut pares hosti habeamus, ita duci hostium parem imperatorem quaeramus. [7] Cum qui est summus in civitate dux eum legerimus, tamen repente lectus, in annum creatus adversus veterem ac perpetuum imperatorem comparabitur, nullis neque temporis nec iuris inclusum angustiis quo minus ita omnia gerat administretque ut tempora postulabunt belli; [8] nobis autem in apparatu ipso ac tantum incohantibus res annus circumagitur. [9] Quoniam quales viros creare vos consules deceat satis est dictum, restat ut pauca de eis in quos praerogativae favor inclinavit dicam. [10] M. Aemilius Regillus flamen est Quirinalis, quem neque mittere a sacris neque retinere possumus ut non deum aut belli deseramus curam. [11] T. Otacilius sororis meae filiam uxorem atque ex ea liberos habet; ceterum non ea vestra in me maioresque meos merita sunt ut non potiorem privatis necessitudinibus rem publicam habeam. [12] Quilibet nautarum vectorumque tranquillo mari gubernare potest; ubi saeva orta tempestas est ac turbato mari rapitur vento navis, tum viro et gubernatore opus est. [13] Non tranquillo navigamus, sed iam aliquot procellis submersi paene sumus; itaque quis ad gubernacula sedeat summa cura providendum ac praecavendum vobis est. In minore te experti, T. Otacili, re sumus; haud sane cur ad maiora tibi fidamus documenti quicquam dedisti. [14] Classem hoc anno, cui tu praefuisti, trium rerum causa paravimus, ut Africae oram popularetur, ut tuta nobis Italiae litora essent, ante omnia ne supplementum cum stipendio commeatuque ab Carthagine Hannibali transportaretur. [15] Create consulem T. Otacilium, non dico si omnia haec, sed si aliquid eorum rei publicae praestitit. Sin autem te classem obtinente, ea etiam velut pacato mari quibus non erat opus Hannibali tuta atque integra ab domo venerunt, [16] si ora Italiae infestior hoc anno quam Africae fuit, quid dicere potes cur te potissimum ducem Hannibali hosti opponamus? [17] Si consul esses, dictatorem dicendum exemplo maiorum nostrum censeremus, nec tu id indignari posses, aliquem in civitate Romana meliorem bello haberi quam te. Magis nullius interest quam tua, T. Otacili, non imponi cervicibus tuis onus sub quo concidas. [18] Ego magnopere oro suadeoque, eodem animo quo si stantibus vobis in acie armatis repente deligendi duo imperatores essent quorum ductu atque auspicio dimicaretis, [19] hodie quoque consules creetis quibus sacramento liberi vestri dicant, ad quorum edictum conveniant, sub quorum tutela atque cura militent. [20] Lacus Trasumennus et Cannae tristia ad recordationem exempla, sed ad praecavendas similes clades documento sunt. Praeco, Aniensem iuniorum in suffragium revoca.


  • 27.: XXIII, 46, 12  47, 7.
  • 28.: VII, 10, 114.
  • 29.: VII, 26, 15.
  • 30. . .
  • 31  () , . .
  • 32 () , . . . 62 71  . I.
  • 33 (.: . , I, 14)  .
  • 34.: XXIII, 41, 89.
  • 1260010109 1260010117 1260010118 1364002409 1364002410 1364002411