|  |



XXIV, . 6

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

6. (1) , , , ; (2) , 17 18, , : , . (3) ;   . (4) , , ́ , , , , . , , ; (5) , , . (6) , , , ; , , . (7) , . : ( , ) 19, , . (8) : , , 20. : - , . (9) , .

6. Ita, quod unum vinculum cum Romanis societatis erat, Thrasone sublato e medio extemplo haud dubie ad defectionem res spectabat; [2] legatique ad Hannibalem missi ac remissi ab eo cum Hannibale, nobili adulescente, Hippocrates et Epicydes, nati Carthagine sed oriundi ab Syracusis exule avo, Poeni ipsi materno genere. [3] Per hos iuncta societas Hannibali ac Syracusano tyranno, nec invito Hannibale apud tyrannum manserunt. [4] Appius Claudius praetor, cuius Sicilia provincia erat, ubi ea accepit extemplo legatos ad Hieronymum misit. Qui cum sese ad renovandam societatem quae cum avo fuisset venisse dicerent, per ludibrium auditi dimissique sunt ab quaerente per iocum Hieronymo quae fortuna eis pugnae ad Cannas fuisset; [5] vix credibilia enim legatos Hannibalis narrare; velle quid veri sit scire, ut ex eo utram spem sequatur consilium capiat. [6] Romani, cum serio legationes audire coepisset redituros se ad eum dicentes esse, monito magis eo quam rogato ne fidem temere mutaret proficiscuntur. [7] Hieronymus legatos Carthaginem misit ad foedus ex societate cum Hannibale pacta faciendum. Convenit ut, cum Romanos Sicilia expulissent id autem brevi fore, si naves atque exercitum misissent, Himera amnis, qui ferme mediam dividit, finis regni Syracusani ac Punici imperii esset. [8] Aliam deinde, inflatus adsentationibus eorum qui eum non Hieronis tantum sed Pyrrhi etiam regis, materni avi, iubebant meminisse, legationem misit, qua aecum censebat Sicilia sibi omni cedi, Italiae imperium proprium quaeri Carthaginiensi populo. [9] Hanc levitatem ac iactationem animi neque mirabantur in iuvene furioso neque arguebant, dummodo averterent eum ab Romanis.


  • 17 (VII, 2, 3; . . ).
  • 18 ( ) , . : .
  • 19 . .
  • 20, (. . 12).
  • 1260010109 1260010112 1260010118 1364002407 1364002408 1364002409