|  |



XXIV, . 7

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

7. (1) . , , .154 (2) ( ) 21. (3) ( ) , . (4) , , , . , , , , , - . (5) , . , , , , , . (6) , , , , , . (7) , , . ,   . (8) . , , - , , (9) ; , , 22.

(10) 23, , , , . (11) , , , , , 24. (12) 25, ; , 26, :

7. Sed omnia in eo praecipitia ad exitium fuerunt. Nam cum praemissis Hippocrate atque Epicyde cum binis milibus armatorum ad temptandas urbes quae praesidiis tenebantur Romanis, [2] et ipse in Leontinos cum cetero omni exercitu erant autem ad quindecim milia peditum equitumque [3] profectus erat, liberas aedis coniurati et omnes forte militabant imminentes viae angustae, qua descendere ad forum rex solebat, sumpserunt. [4] Ibi cum instructi armatique ceteri transitum expectantes starent, uni ex eis Dinomeni fuit nomen, quia custos corporis erat partes datae sunt ut, cum adpropinquaret ianuae rex, per causam aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen. [5] Ita ut convenerat factum est. Tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes tantum intervalli fecit ut, cum in praetereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius vulneribus quam succurri posset. [6] Clamore et tumultu audito in Dinomenem iam haud dubie obstantem tela coniciuntur, inter quae tamen duobus acceptis vulneribus evasit. [7] Fuga satellitum, ut iacentem videre regem, facta est. Interfectores pars in forum ad multitudinem laetam libertate, pars Syracusas pergunt ad praeoccupanda Adranodori regiorumque aliorum consilia. [8] Incerto rerum statu Ap. Claudius bellum oriens ex propinquo cum cerneret, senatum litteris certiorem fecit Siciliam Carthaginiensi populo et Hannibali conciliari; [9] ipse adversus Syracusana consilia ad provinciae regnique fines omnia convertit praesidia.

[10] Exitu anni eius Q. Fabius ex auctoritate senatus Puteolos, per bellum coeptum frequentari emporium, communiit praesidiumque inposuit. [11] Inde Romam comitiorum causa veniens in eum quem primum diem comitialem habuit comitia edixit atque ex itinere praeter urbem in campum descendit. [12] Eo die cum sors praerogativae Aniensi iuniorum exisset eaque T. Otacilium M. Aemilium Regillum consules diceret, tum Q. Fabius silentio facto tali oratione est usus:


  • 21  - .
  • 22 , , ( ) .
  • 23 ( 217 . . .)  (215214 . . .). ( ).
  • 24 , ( ), . , , , . . . 120  . XXIII; . , . 9, 2.
  • 25  , - (.: I, 42, 4  43). , (.: I, 43, 1213 . 136  . I), . , , (), (. . 39  . V). (. , I, 103).
  • 26. . .
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364002408 1364002409 1364002410

    , .