|  |



XXIV, . 9

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

9. (1) , ; , (2) , , , , 35. (3) , , . . . (4) , : ( )36, , , , . (5) : 37 , , .

(6) [215 .] ; , , .

(7) [214 .]   ,   ; . (8) , 38;   , , 39. (9) : ; , , . (10) , 40, . (11) : , , , , , .

9. Cum T. Otacilius ferociter eum continuare consulatum velle vociferaretur atque obstreperet, lictores ad eum accedere consul iussit et, [2] quia in urbem non inierat protinus in campum ex itinere profectus, admonuit cum securibus sibi fasces praeferri. [3] Interim praerogativa suffragium init creatique in ea consules Q. Fabius Maximus quartum M. Marcellus tertium. Eosdem consules ceterae centuriae sine variatione ulla dixerunt. [4] Et praetor unus refectus Q. Fulvius Flaccus, novi alii creati, T. Otacilius Crassus iterum, Q. Fabius consulis filius, qui tum aedilis curulis erat, P. Cornelius Lentulus. [5] Comitiis praetorum perfectis senatus consultum factum, ut Q. Fulvio extra ordinem urbana provincia esset isque potissimum consulibus ad bellum profectis urbi praeesset. [6] Aquae magnae bis eo anno fuerunt Tiberisque agros inundavit cum magna strage tectorum pecorumque et hominum pernicie.

[7] Quinto anno secundi Punici belli Q. Fabius Maximus quartum M. Claudius Marcellus tertium consulatum ineuntes plus solito converterant in se civitatis animos; multis enim annis tale consulum par non fuerat. [8] Referebant senes sic Maximum Rullum cum P. Decio ad bellum Gallicum, sic postea Papirium Carviliumque adversus Samnites Bruttiosque et Lucanum cum Tarentino populum consules declaratos. [9] Absens Marcellus consul creatus, cum ad exercitum esset; praesenti Fabio atque ipso comitia habente consulatus continuatus. [10] Tempus ac necessitas belli ac discrimen summae rerum faciebant ne quis aut in eam rem exemplum exquireret aut suspectum cupiditatis imperii consulem haberet; [11] quin laudabant potius magnitudinem animi quod, cum summo imperatore esse opus rei publicae sciret seque eum haud dubie esse, minoris invidiam suam, si qua ex ea re oreretur, quam utilitatem rei publicae fecisset.


  • 35 ( ) , , .
  • 36 217 . .: XXII, 10, 10.
  • 37 , .
  • 38 295 . . . .: X, 24, 1.
  • 39 272 . . .
  • 40 217 . . . ( ) , . XXII ., , : XXVII, 6, 7 .
  • 1327002004 1327002016 1327002038 1364002410 1364002411 1364002412