|  |



XXIV, . 13

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

13. (1) , , ; ,   . ; . (2) , , , . (3) ; , , : , . (4) , ; ; , .159 . (5) ; , ,   , , ( ).

(6) , , 56 , , : (7) ; . , , , , . (8) , 57. : . (9) , . , . (10) , . (11) ;   .

13. Ad Hannibalem, cum ad lacum Averni esset, quinque nobiles iuvenes ab Tarento venerunt, partim ad Trasumennum lacum, partim ad Cannas capti dimissique domos cum eadem comitate qua usus adversus omnes Romanorum socios Poenus fuerat. [2] Ei memores beneficiorum eius perpulisse magnam partem se iuventutis Tarentinae referunt ut Hannibalis amicitiam ac societatem quam populi Romani mallent, legatosque ab suis missos rogare Hannibalem ut exercitum propius Tarentum admoveat: [3] si signa eius, si castra conspecta a Tarento sint, haud ullam intercessuram moram quin in deditionem veniat urbs; in potestate iuniorum plebem, in manu plebis rem Tarentinam esse. [4] Hannibal conlaudatos eos oneratosque ingentibus promissis domum ad coepta maturanda redire iubet: se in tempore adfuturum esse. Hac cum spe dimissi Tarentini. [5] Ipsum ingens cupido incesserat Tarenti potiundi. Urbem esse videbat cum opulentam nobilemque, tum maritimam et in Macedoniam opportune versam, regemque Philippum hunc portum, si transiret in Italiam, quoniam Brundisium Romani haberent, petiturum. [6] Sacro inde perpetrato ad quod venerat et, dum ibi moratur, pervastato agro Cumano usque ad Miseni promunturium Puteolos repente agmen convertit ad opprimendum praesidium Romanum. [7] Sex milia hominum erant et locus munimento quoque, non natura modo tutus. Triduum ibi moratus Poenus ab omni parte temptato praesidio, deinde, ut nihil procedebat, ad populandum agrum Neapolitanum magis ira quam potiundae urbis spe processit.

[8] Adventu eius in propincum agrum mota Nolana est plebs, iam diu aversa ab Romanis et infesta senatui suo. Itaque legati ad arcessendum Hannibalem cum haud dubio promisso tradendae urbis venerunt. [9] Praevenit inceptum eorum Marcellus consul a primoribus accitus. Die uno Suessulam a Calibus, cum Volturnus amnis traicientem moratus esset, contenderat; [10] inde proxima nocte sex milia peditum, equites trecentos, qui praesidio senatui essent, Nolam intromisit. [11] Et uti a consule omnia inpigre facta sunt ad praeoccupandam Nolam, ita Hannibal tempus terebat, bis iam ante nequiquam temptata re segnior ad credendum Nolanis factus.


  • 56 , 92  (, ,   ), .
  • 57. , . 3.
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364002414 1364002415 1364002416

    , .