|  |



XXIV, . 12

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8

12. (1) : ; (2) : ,   . (3) , , : 54 . (4) , 55 , . (5) , , , , . (6) ; ( ) . (7) : ,   ( ). (8) ; , , , .

12. Hic maior solito adparatus praecipue conterruit Campanos, ne ab obsidione Capuae bellum eius anni Romani inciperent. [2] Itaque legatos ad Hannibalem oratum miserunt ut Capuam exercitum admoveret: ad eam oppugnandam novos exercitus scribi Romae, nec ullius urbis defectioni magis infensos eorum animos esse. [3] Id quia tam trepide nuntiabant, maturandum Hannibal ratus, ne praevenirent Romani, profectus Arpis ad Tifata in veteribus castris super Capuam consedit. [4] Inde Numidis Hispanisque ad praesidium simul castrorum simul Capuae relictis cum cetero exercitu ad lacum Averni per speciem sacrificandi, re ipsa ut temptaret Puteolos quodque ibi praesidium erat, descendit. [5] Maximus, postquam Hannibalem Arpis profectum et regredi in Campaniam adlatum est, nec die nec nocte intermisso itinere ad exercitum redit, [6] et Ti. Gracchum ab Luceria Beneventum copias admovere, Q. Fabium praetorem is filius consulis erat ad Luceriam Graccho succedere iubet.

[7] In Siciliam eodem tempore duo praetores profecti, P. Cornelius ad exercitum, T. Otacilius qui maritimae orae reique navali praeesset. [8] Et ceteri in suas quisque provincias profecti, et quibus prorogatum imperium erat easdem quas priori anno regiones obtinuerunt.


  • 54.: XXIII, 36, 1.
  • 55 ( 65 , ) . , , (.: , V, 244) (. , VI, 102211), .
  • 1364000418 1364000450 1364000504 1364002413 1364002414 1364002415