|  |



XXIV, . 46

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7

46. (1) . , , , . (2) , , , . .185 , , . . (3) ; . . , , . . (4) , , , . , ; (5) : , . (6) , ; . (7) , ; .

46. Fabius ab Suessula profectus Arpos primum institit oppugnare. Ubi cum a quingentis fere passibus castra posuisset, contemplatus ex propinquo situm urbis moeniaque, quae pars tutissima moenibus erat, quia maxime neglectam custodia vidit, ea potissimum adgredi statuit. [2] Comparatis omnibus quae ad urbes oppugnandas usui sunt centurionum robora ex toto exercitu delegit tribunosque viros fortes eis praefecit, et milites sescentos, quantum satis visum est, attribuit eosque, ubi quartae vigiliae signum cecinisset, ad eum locum scalas iussit ferre. [3] Porta ibi humilis et angusta erat infrequenti via per desertam partem urbis. Eam portam scalis prius transgressos murum aperire ex interiore parte aut claustra refringere iubet et tenentes partem urbis cornu signum dare ut ceterae copiae admoverentur: parata omnia atque instructa sese habiturum. [4] Ea inpigre facta, et quod impedimentum agentibus fore videbatur, id maxime ad fallendum adiuvit. Imber ab nocte media coortus custodes vigilesque dilapsos e stationibus subfugere in tecta coegit, [5] sonitusque primo largioris procellae strepitum molientium portam exaudiri prohibuit, lentior deinde aequaliorque accidens auribus magnam partem hominum sopivit. [6] Postquam portam tenebant, cornicines, in via paribus intervallis dispositos, canere iubent, ut consulem excirent. [7] Id ubi factum ex composito est, signa efferri consul iubet ac paulo ante lucem per effractam portam urbem ingreditur.

1327002004 1327002016 1327002038 1364002447 1364002448 1364002449