|  |



XXV, . 2

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

2. (1) [213 .] : , , , , , , , , , , , . (2) ,   , ,   .

(3) , , , . (4) , , , , . (5) : , , , . . (6) , , , . , , 8. (7) , ,  . , . (8) 9: , 10 <> 11 . (9) ; . (10) ; .

2. Aliquot publici sacerdotes mortui eo anno sunt, L. Cornelius Lentulus pontifex maximus et C. Papirius C. f. Masso pontifex et P. Furius Philus augur et C. Papirius L. f. Masso decemvir sacrorum. [2] In Lentuli locum M. Cornelius Cethegus, in Papiri Cn. Servilius Caepio pontifices suffecti sunt, augur creatus L. Quinctius Flamininus, decemvir sacrorum L. Cornelius Lentulus.

[3] Comitiorum consularium iam adpetebat tempus; sed quia consules bello intentos avocare non placebat, Ti. Sempronius consul comitiorum causa dictatorem dixit C. Claudium Centonem. Ab eo magister equitum est dictus Q. Fulvius Flaccus. [4] Dictator primo comitiali die creavit consules Q. Fulvium Flaccum magistrum equitum et Ap. Claudium Pulchrum, cui Sicilia provincia in praetura fuerat. [5] Tum praetores creati Cn. Fulvius Flaccus, C. Claudius Nero, M. Iunius Silanus, P. Cornelius Sulla. Comitiis perfectis dictator magistratu abiit. [6] Aedilis curulis fuit eo anno cum M. Cornelio Cethego P. Cornelius Scipio, cui post Africano fuit cognomen. Huic petenti aedilitatem cum obsisterent tribuni plebis, negantes rationem eius habendam esse, quod nondum ad petendum legitima aetas esset, [7] Si me inquit omnes Quirites aedilem facere volunt, satis annorum habeo. Tanto inde favore ad suffragium ferendum in tribus discursum est ut tribuni repente incepto destiterint. [8] Aedilicia largitio haec fuit: ludi Romani pro temporis illius copiis magnifice facti et diem unum instaurati, et congii olei in vicos singulos dati . . . . [9] L. Villius Tappulus et M. Fundanius Fundulus aediles plebei aliquot matronas apud populum probri accusarunt; quasdam ex eis damnatas in exilium egerunt. [10] Ludi plebei per biduum instaurati et Iovis epulum fuit ludorum causa.


  • 8 , -, 22 , , , 180 . . . .: XL, 44, 1.
  • 9 , , .: . , II, 5760.
  • 10 (vicus)  . , ; ( 7 . . .) 265.
  • 11  (3,275 = 18 ). , , ( ). . . (1976 .) : ( congiarium , , ).
  • 1327002004 1327007013 1327007019 1364002503 1364002504 1364002505