|  |



XXV, . 5

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

5. (1) , , . (2) ; 21 . (3) : , , .192 , ; , , , , , . (4) .   ,  .

(5) : , . (6) . ,   , , 22 , , (7) , , . (8) , , , , , , , . (9) , , .

(10) , ; . , , , ; .

5. Hunc fraus publicanorum, deinde fraudem audacia protegens exitum habuit. [2] Comitia inde pontifici maximo creando sunt habita; ea comitia novus pontifex M. Cornelius Cethegus habuit. [3] Tres ingenti certamine petierunt, Q. Fulvius Flaccus consul, qui et ante bis consul et censor fuerat, et T. Manlius Torquatus, et ipse duobus consulatibus et censura insignis, et P. Licinius Crassus, qui aedilitatem curulem petiturus erat. [4] Hic senes honoratosque iuvenis in eo certamine vicit. Ante hunc intra centum annos et viginti nemo praeter P. Cornelium Calussam pontifex maximus creatus fuerat qui sella curuli non sedisset.

[5] Consules dilectum cum aegre conficerent, quod inopia iuniorum non facile in utrumque, ut et novae urbanae legiones et supplementum veteribus scriberetur, sufficiebat, [6] senatus absistere eos incepto vetuit et triumviros binos creari iussit, alteros qui citra, alteros qui ultra quinquagensimum lapidem in pagis forisque et conciliabulis omnem copiam ingenuorum inspicerent et, [7] si qui roboris satis ad ferenda arma habere viderentur, etiamsi nondum militari aetate essent, milites facerent; [8] tribuni plebis, si iis videretur, ad populum ferrent ut, qui minores septem decem annis sacramento dixissent, iis perinde stipendia procederent ac si septem decem annorum aut maiores milites facti essent. [9] Ex hoc senatus consulto creati triumviri bini conquisitionem ingenuorum per agros habuerunt.

[10] Eodem tempore ex Sicilia litterae Marci Marcelli de postulatis militum qui cum P. Lentulo militabant in senatu recitatae sunt. Cannensis reliquiae cladis hic exercitus erat, relegatus in Siciliam, sicut ante dictum est, ne ante Punici belli finem in Italiam reportarentur.


  • 21. , . 2, 2.
  • 22 ( ) , . , : pagi ()  ( ); fora ()  , , , , , (, 74, L.); , conciliabula ()  , , (, 33, L).
  • 1260010109 1260010112 1260010118 1364002506 1364002507 1364002508