|  |



XXV, . 3

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.

3. (1) ;   [212 .]. (2) : ( 12). , .190   13,   . (3) , : , ,   . (4) , ,   , 14. . . (5) , (6) , , , - , - ,   ,   . (7) ; .

(8) , , , 15, . (9) , , , , , . (10) , , , 16, , ; , , , . (11) , , , . (12) , , , . (13) ; , , . (14) , . (15) ; : , , , . (16) , ; , , 17. (17) , .191 ; (18) . , , , . , , , , . (19) , : , , , .

3. Q. Fulvius Flaccus tertium Appius Claudius consulatum ineunt. [2] Et praetores provincias sortiti sunt, P. Cornelius Sulla urbanam et peregrinam, quae duorum ante sors fuerat, Cn. Fulvius Flaccus Apuliam, C. Claudius Nero Suessulam, M. Iunius Silanus Tuscos. [3] Consulibus bellum cum Hannibale et binae legiones decretae; alter a Q. Fabio superioris anni consule, alter a Fulvio Centumalo acciperet; [4] praetorum Fulvi Flacci quae Luceriae sub Aemilio praetore, Neronis Claudi quae in Piceno sub C. Terentio fuissent legiones essent; supplementum in eas ipsi scriberent sibi. M. Iunio in Tuscos legiones urbanae prioris anni datae. [5] Ti. Sempronio Graccho et P. Sempronio Tuditano imperium provinciaeque Lucani et Gallia cum suis exercitibus prorogatae; [6] item P. Lentulo qua vetus provincia in Sicilia esset, M. Marcello Syracusae et qua Hieronis regnum fuisset; T. Otacilio classis, Graecia M. Valerio, Sardinia Q. Mucio Scaevolae, Hispaniae P. et Cn. Corneliis. [7] Ad veteres exercitus duae urbanae legiones a consulibus scriptae, summaque trium et viginti legionum eo anno effecta est.

[8] Dilectum consulum M. Postumii Pyrgensis cum magno prope motu rerum factum impediit. [9] Publicanus erat Postumius, qui multis annis parem fraude avaritiaque neminem in civitate habuerat praeter T. Pomponium Veientanum, quem populantem temere agros in Lucanis ductu Hannonis priore anno ceperant Carthaginienses. [10] Hi, quia publicum periculum erat a vi tempestatis in iis quae portarentur ad exercitus et ementiti erant falsa naufragia et ea ipsa quae vera renuntiaverant fraude ipsorum facta erant, non casu. [11] In veteres quassasque naves paucis et parvi pretii rebus impositis, cum mersissent eas in alto exceptis in praeparatas scaphas nautis, multiplices fuisse merces ementiebantur. [12] Ea fraus indicata M. Aemilio praetori priore anno fuerat ac per eum ad senatum delata nec tamen ullo senatus consulto notata, quia patres ordinem publicanorum in tali tempore offensum nolebant. [13] Populus severior vindex fraudis erat, excitatique tandem duo tribuni plebis, Spurius et L. Carvilii, cum rem invisam infamemque cernerent, ducentum milium aeris multam M. Postumio dixerunt. [14] Cui certandae cum dies advenisset, conciliumque tam frequens plebis adesset ut multitudinem area Capitolii vix caperet, [15] perorata causa una spes videbatur esse si C. Servilius Casca tribunus plebis, qui propinquus cognatusque Postumio erat, priusquam ad suffragium tribus vocarentur, intercessisset. [16] Testibus datis tribuni populum summoverunt, sitellaque lata est, ut sortirentur ubi Latini suffragium ferrent. [17] Interim publicani Cascae instare ut concilio diem eximeret; populus reclamare; et forte in cornu primus sedebat Casca, cui simul metus pudorque animum versabat. [18] Cum in eo parum praesidii esset, turbandae rei causa publicani per vacuum summoto locum cuneo inruperunt iurgantes simul cum populo tribunisque. [19] Nec procul dimicatione res erat cum Fulvius consul tribunis Nonne videtis inquit vos in ordinem coactos esse et rem ad seditionem spectare, ni propere dimittitis plebis concilium?


  • 12 , , , , , . (.: XXIV, 44, 2).
  • 13 , , , (.: XXIII, 14, 13 . 15  . XXIII).   (.: XXIII, 17, 3). . : XXIII, 32, 2; 39, 8; XXIV, 46, 1; XXV, 22, 7; XXVI, 5, 8 .
  • 14 (.: XXIV, 44, 5).
  • 15  , .
  • 16.: XXIII, 49, 2.
  • 17 , . , , , , .
  • 1327008023 1327008024 1327008028 1364002504 1364002505 1364002506