|  |



XXV, . 4

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

4. (1) , , , . (2) , , , 18; (3) , 19, , (4) , , , , , , , , . (5) , , ,     , , , , , (6) . (7) , ; , . (8) , ; , . (9) , . , : , , , , 20. (10) . (11) , , , ; , .

4. Plebe dimissa senatus vocatur et consules referunt de concilio plebis turbato vi atque audacia publicanorum: [2] M. Furium Camillum, cuius exilium ruina urbis secutura fuerit, damnari se ab iratis civibus passum esse; [3] decemviros ante eum, quorum legibus ad eam diem viverent, multos postea principes civitatis iudicium de se populi passos: [4] Postumium Pyrgensem suffragium populo Romano extorsisse, concilium plebis sustulisse, tribunos in ordinem coegisse, contra populum Romanum aciem instruxisse, locum occupasse, ut tribunos a plebe intercluderet, tribus in suffragium vocari prohiberet. [5] Nihil aliud a caede ac dimicatione continuisse homines nisi patientiam magistratuum, quod cesserint in praesentia furori atque audaciae paucorum vincique se ac populum Romanum passi sint et comitia, [6] quae reus vi atque armis prohibiturus erat, ne causa quaerentibus dimicationem daretur, voluntate ipsi sua sustulerint. [7] Haec cum ab optimo quoque pro atrocitate rei accepta essent, vimque eam contra rem publicam et pernicioso exemplo factam senatus decresset, [8] confestim Carvilii tribuni plebis omissa multae certatione rei capitalis diem Postumio dixerunt ac, ni vades daret, prendi a viatore atque in carcerem duci iusserunt. [9] Postumius vadibus datis non adfuit. Tribuni plebem rogaverunt plebesque ita scivit, si M. Postumius ante kal. Maias non prodisset citatusque eo die non respondisset neque excusatus esset, videri eum in exilio esse bonaque eius venire, ipsi aqua et igni placere interdici. [10] Singulis deinde eorum qui turbae ac tumultus concitatores fuerant, rei capitalis diem dicere ac vades poscere coeperunt. [11] Primo non dantis, deinde etiam eos qui dare possent in carcerem coiciebant; cuius rei periculum vitantes plerique in exilium abierunt.


  • 18.: V, 32, 89.
  • 19.: III, 5658.
  • 20 . , : , .
  • 1364002336 1260010315 1327008035 1364002505 1364002506 1364002507