|  |



XXV, . 13

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

13. (1) , . (   ), : . (2) , . (3) . (4) , , , - , , (5) ; . (6) , ; . (7)   ; . : , ,  , . (8) ,   60. (9) , , , , , , , . (10) , , , ; ; , ; , , : , . (11) , : . (12) , , , , . (13) : . (14) ; , , .201 , , .

13. Cum Hannibal circa Tarentum, consules ambo in Samnio essent, sed circumsessuri Capuam viderentur, quod malum diuturnae obsidionis esse solet, iam famem Campani sentiebant, quia sementem facere prohibuerant eos Romani exercitus. [2] Itaque legatos ad Hannibalem miserunt orantes ut, priusquam consules in agros suos educerent legiones viaeque omnes hostium praesidiis insiderentur, frumentum ex propinquis locis convehi iuberet Capuam. [3] Hannibal Hannonem ex Bruttiis cum exercitu in Campaniam transire et dare operam ut frumenti copia fieret Campanis iussit. [4] Hanno ex Bruttiis profectus cum exercitu, vitabundus castra hostium consulesque, qui in Samnio erant, cum Benevento iam adpropinquaret, tria milia passuum ab ipsa urbe loco edito castra posuit; [5] inde ex sociis circa populis, quo aestate comportatum erat, devehi frumentum in castra iussit praesidiis datis quae commeatus eos prosequerentur. [6] Capuam inde nuntium misit qua die in castris ad accipiendum frumentum praesto essent omni undique genere vehiculorum iumentorumque ex agris contracto. [7] Id pro cetera socordia neglegentiaque a Campanis actum: paulo plus quadringenta vehicula missa et pauca praeterea iumenta. Ob id castigatis ab Hannone quod ne fames quidem, quae mutas accenderet bestias, curam eorum stimulare posset, alia prodicta dies ad frumentum maiore apparatu petendum. [8] Ea omnia, sicut acta erant, cum enuntiata Beneventanis essent, legatos decem extemplo ad consules circa Bovianum castra Romanorum erant miserunt. [9] Qui cum auditis quae ad Capuam agerentur inter se comparassent ut alter in Campaniam exercitum duceret, Fulvius, cui ea provincia obvenerat, profectus nocte Beneventi moenia est ingressus. [10] Ex propinquo cognoscit Hannonem cum exercitus parte profectum frumentatum; per quaestorem Campanis datum frumentum; duo milia plaustrorum, inconditam inermemque aliam turbam advenisse; per tumultum ac trepidationem omnia agi, castrorumque formam et militarem ordinem inmixtis agrestibus et iis externis sublatum.

[11] His satis compertis, consul militibus edicit, signa tantum armaque in proximam noctem expedirent; castra Punica oppugnanda esse. [12] Quarta vigilia profecti sarcinis omnibus impedimentisque Beneventi relictis, paulo ante lucem cum ad castra pervenissent, tantum pavoris iniecerunt ut, si in plano castra posita essent, haud dubie primo impetu capi potuerint. [13] Altitudo loci et munimenta defendere, quae nulla ex parte adiri nisi arduo ac difficili ascensu poterant. [14] Luce prima proelium ingens accensum est. Nec vallum modo tutantur Poeni, sed, ut quibus locus aequior esset, deturbant nitentis per ardua hostes.


  • 60 (. )  . . . 78  . XXII.
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364002514 1364002515 1364002516