|  |



XXV, . 14

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

14. (1) : - ,   . (2) : , , , , , . (3) , ; . ; , . (4) 61; 62: (5) , . . (6) , , , : . (7) , , : ; , , . ,   , . (8) , , , ; , , . (9)   , ; . , , . (10) , ; : , . (11) , ; -, , ; ( , , ). (12) , ;     . (13) , , , . (14) 63, , , ; , , .

14. Vincit tamen omnia pertinax virtus, et aliquot simul partibus ad vallum ac fossas perventum est, sed cum multis vulneribus ac militum pernicie. [2] Itaque convocatis legatis tribunisque militum consul absistendum temerario incepto ait; tutius sibi videri reduci eo die exercitum Beneventum, dein postero castra castris hostium iungi, ne exire inde Campani neve Hanno regredi posset; [3] id quo facilius obtineatur, collegam quoque et exercitum eius se acciturum totumque eo versuros bellum. Haec consilia ducis, cum iam receptui caneret, clamor militum aspernantium tam segne imperium disiecit. [4] Proxima forte hosti erat cohors Paeligna, cuius praefectus Vibius Accaus arreptum vexillum trans vallum hostium traiecit. [5] Execratus inde seque et cohortem, si eius vexilli hostes potiti essent, princeps ipse per fossam vallumque in castra inrupit. [6] Iamque intra vallum Paeligni pugnabant, cum altera parte, Valerio Flacco tribuno militum tertiae legionis exprobrante Romanis ignaviam, qui sociis captorum castrorum concederent decus, [7] T. Pedanius princeps primus centurio, cum signifero signum ademisset, Iam hoc signum et hic centurio inquit intra vallum hostium erit: sequantur qui capi signum ab hoste prohibituri sunt. Manipulares sui primum transcendentem fossam, dein legio tota secuta est. [8] Iam et consul, ad conspectum transgredientium vallum mutato consilio, ab revocando ad incitandos hortandosque versus milites, ostendere in quanto discrimine ac periculo fortissima cohors sociorum et civium legio esset. [9] Itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur armaque et corpora hostes obicerent, pervadunt inrumpuntque; multi volnerati etiam quos vires et sanguis desereret, ut intra vallum hostium caderent nitebantur. [10] Capta itaque momento temporis velut in plano sita nec permunita castra. Caedes inde, non iam pugna erat omnibus intra vallum permixtis.

[11] Supra sex milia hostium occisa, supra septem milia capitum cum frumentatoribus Campanis omnique plaustrorum et iumentorum apparatu capta; et alia ingens praeda fuit quam Hanno, populabundus passim cum isset, ex sociorum populi Romani agris traxerat. [12] Inde deletis hostium castris Beneventum reditum, praedamque ibi ambo consules nam et Ap. Claudius eo post paucos dies venit vendiderunt diviseruntque. [13] Et donati quorum opera castra hostium capta erant, ante alios Accaus Paelignus et T. Pedanius, princeps tertiae legionis. [14] Hanno ab Cominio Ocrito, quo nuntiata castrorum clades est, cum paucis frumentatoribus quos forte secum habuerat fugae magis quam itineris modo in Bruttios rediit.


  • 61  . . . 56  . XXII.
  • 62 , . .: IV, 29, 3.
  • 63   ( , . X, 3944).
  • 1364000418 1364000450 1364000504 1364002515 1364002516 1364002517