|  |



XXV, . 20

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7

20. (1) ; : (2) ; , , 79 ( ) , . (3) , , . (4) , , , 79a.

(5) , , , ,   . (6) , , , , , , , : . (7) , . .

20. Capua a consulibus iterum summa vi obsideri coepta est, quaeque in eam rem opus erant comportabantur parabanturque. [2] Casilinum frumentum convectum; ad Volturni ostium, ubi nunc urbs est, castellum communitum ibique et Puteolis, quos iam ante Fabius Maximus munierat, praesidium impositum, ut mare proximum et flumen in potestate essent. [3] In ea duo maritima castella frumentum, quod ex Sardinia nuper missum erat quodque M. Iunius praetor ex Etruria coemerat, ab Ostia convectum est, ut exercitui per hiemem copia esset. [4] Ceterum super eam cladem quae in Lucanis accepta erat volonum quoque exercitus, qui vivo Graccho summa fide stipendia fecerat, velut exauctoratus morte ducis ab signis discessit.

[5] Hannibal non Capuam neglectam neque in tanto discrimine desertos volebat socios; sed prospero ex temeritate unius Romani ducis successu in alterius ducis exercitusque opprimendi occasionem imminebat. [6] Cn. Fulvium praetorem Apuli legati nuntiabant primo, dum urbes quasdam Apulorum quae ad Hannibalem descivissent oppugnaret, intentius rem egisse: postea nimio successu et ipsum et milites praeda impletos in tantam licentiam socordiamque effusos ut nulla disciplina militiae esset. [7] Cum saepe alias, tum paucis diebus ante expertus qualis sub inscio duce exercitus esset, in Apuliam castra movit.


  • 79 ; : XXIV, 7, 10.
  • 79a - ( : . 185  . XXVII).   , - .
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364002521 1364002522 1364002523